< Psalmorum 76 >

1 In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios. Notus in Iudæa Deus: in Israel magnum nomen eius.
In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios. Notus in Iudæa Deus: in Israel magnum nomen eius.
2 Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.
Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.
3 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
4 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis:
Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis:
5 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
6 Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.
7 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
8 De cælo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,
De cælo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,
9 Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
10 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
11 Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili
Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili
12 et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.
et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.

< Psalmorum 76 >