< Liber Numeri 3 >

1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
耶和華在西奈山曉諭摩西的日子,亞倫和摩西的後代如下:
2 Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
亞倫的兒子,長子名叫拿答,還有亞比戶、以利亞撒、以他瑪。
3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.
這是亞倫兒子的名字,都是受膏的祭司,是摩西叫他們承接聖職供祭司職分的。
4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
拿答、亞比戶在西奈的曠野向耶和華獻凡火的時候就死在耶和華面前了。他們也沒有兒子。以利亞撒、以他瑪在他們的父親亞倫面前供祭司的職分。
5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和華曉諭摩西說:
6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
「你使利未支派近前來,站在祭司亞倫面前好服事他,
7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
替他和會眾在會幕前守所吩咐的,辦理帳幕的事。
8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio eius.
又要看守會幕的器具,並守所吩咐以色列人的,辦理帳幕的事。
9 Dabisque dono Levitas
你要將利未人給亞倫和他的兒子,因為他們是從以色列人中選出來給他的。
10 Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
你要囑咐亞倫和他的兒子謹守自己祭司的職任。近前來的外人必被治死。」
11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和華曉諭摩西說:
12 Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitæ mei.
「我從以色列人中揀選了利未人,代替以色列人一切頭生的;利未人要歸我。
13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in Terra Ægypti: sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus, mei sunt: ego Dominus.
因為凡頭生的是我的;我在埃及地擊殺一切頭生的那日就把以色列中一切頭生的,連人帶牲畜都分別為聖歸我;他們定要屬我。我是耶和華。」
14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:
耶和華在西奈的曠野曉諭摩西說:
15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense, et supra.
「你要照利未人的宗族、家室數點他們。凡一個月以外的男子都要數點。」
16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,
於是摩西照耶和華所吩咐的數點他們。
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
利未眾子的名字是革順、哥轄、米拉利。
18 Filii Gerson: Lebni et Semei.
革順的兒子,按着家室,是立尼、示每。
19 Filii Caath: Amram et Iesaar, Hebron et Oziel.
哥轄的兒子,按着家室,是暗蘭、以斯哈、希伯倫、烏薛。
20 Filii Merari: Moholi et Musi.
米拉利的兒子,按着家室,是抹利、母示。這些按着宗族是利未人的家室。
21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica:
屬革順的,有立尼族、示每族。這是革順的二族。
22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
其中被數、從一個月以外所有的男子共有七千五百名。
23 Hi post tabernaculum metabuntur ad Occidentem
這革順的二族要在帳幕後西邊安營。
24 sub principe Eliasaph filio Lael.
拉伊勒的兒子以利雅薩作革順人宗族的首領。
25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,
革順的子孫在會幕中所要看守的,就是帳幕和罩棚,並罩棚的蓋與會幕的門簾,
26 ipsum tabernaculum et operimentum eius, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia eius.
院子的帷子和門簾(院子是圍帳幕和壇的),並一切使用的繩子。
27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua:
屬哥轄的,有暗蘭族、以斯哈族、希伯倫族、烏薛族。這是哥轄的諸族。
28 omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias Sanctuarii,
按所有男子的數目,從一個月以外看守聖所的,共有八千六百名。
29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.
哥轄兒子的諸族要在帳幕的南邊安營。
30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:
烏薛的兒子以利撒反作哥轄宗族家室的首領。
31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa Sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque huiuscemodi supellectilem.
他們所要看守的是約櫃、桌子、燈臺、兩座壇與聖所內使用的器皿,並簾子和一切使用之物。
32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ Sanctuarii.
祭司亞倫的兒子以利亞撒作利未人眾首領的領袖,要監察那些看守聖所的人。
33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua:
屬米拉利的,有抹利族、母示族。這是米拉利的二族。
34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
他們被數的,按所有男子的數目,從一個月以外的,共有六千二百名。
35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.
亞比亥的兒子蘇列作米拉利二宗族的首領。他們要在帳幕的北邊安營。
36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum huiuscemodi pertinent:
米拉利子孫的職分是看守帳幕的板、閂、柱子、帶卯的座,和帳幕一切所使用的器具,
37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
院子四圍的柱子、帶卯的座、橛子,和繩子。
38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, idest ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam Sanctuarii in medio filiorum Israel. quisquis alienus accesserit, morietur.
在帳幕前東邊,向日出之地安營的是摩西、亞倫,和亞倫的兒子。他們看守聖所,替以色列人守耶和華所吩咐的。近前來的外人必被治死。
39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
凡被數的利未人,就是摩西、亞倫照耶和華吩咐所數的,按着家室,從一個月以外的男子,共有二萬二千名。
40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
耶和華對摩西說:「你要從以色列人中數點一個月以外、凡頭生的男子,把他們的名字記下。
41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel, ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel.
我是耶和華。你要揀選利未人歸我,代替以色列人所有頭生的,也取利未人的牲畜代替以色列所有頭生的牲畜。」
42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel.
摩西就照耶和華所吩咐的把以色列人頭生的都數點了。
43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
按人名的數目,從一個月以外、凡頭生的男子,共有二萬二千二百七十三名。
44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和華曉諭摩西說:
45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. ego sum Dominus.
「你揀選利未人代替以色列人所有頭生的,也取利未人的牲畜代替以色列人的牲畜。利未人要歸我;我是耶和華。
46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,
以色列人中頭生的男子比利未人多二百七十三個,必當將他們贖出來。
47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram Sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.
你要按人丁,照聖所的平,每人取贖銀五舍客勒(一舍客勒是二十季拉),
48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt.
把那多餘之人的贖銀交給亞倫和他的兒子。」
49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis
於是摩西從那被利未人所贖以外的人取了贖銀。
50 pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexagintaquinque siclorum iuxta pondus Sanctuarii,
從以色列人頭生的所取之銀,按聖所的平,有一千三百六十五舍客勒。
51 et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum quod præceperat sibi Dominus.
摩西照耶和華的話把這贖銀給亞倫和他的兒子,正如耶和華所吩咐的。

< Liber Numeri 3 >