< Nehemiæ 4 >

1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Iudæos,
参巴拉听见我们修造城墙就发怒,大大恼恨,嗤笑犹大人,
2 et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Iudæi faciunt imbecilles? Num dimittent eos gentes? Num sacrificabunt, et complebunt in una die? Numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?
对他弟兄和撒马利亚的军兵说:“这些软弱的犹大人做什么呢?要保护自己吗?要献祭吗?要一日成功吗?要从土堆里拿出火烧的石头再立墙吗?”
3 Sed et Tobias Ammanites proximus eius, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.
亚扪人多比雅站在旁边,说:“他们所修造的石墙,就是狐狸上去也必跐倒。”
4 Audi Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.
我们的 神啊,求你垂听,因为我们被藐视。求你使他们的毁谤归于他们的头上,使他们在掳到之地作为掠物。
5 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes.
不要遮掩他们的罪孽,不要使他们的罪恶从你面前涂抹,因为他们在修造的人眼前惹动你的怒气。
6 Itaque ædificavimus murum, et coniunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum.
这样,我们修造城墙,城墙就都连络,高至一半,因为百姓专心做工。
7 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Ierusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis.
参巴拉、多比雅、阿拉伯人、亚扪人、亚实突人听见修造耶路撒冷城墙,着手进行堵塞破裂的地方,就甚发怒。
8 Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Ierusalem, et molirentur insidias.
大家同谋要来攻击耶路撒冷,使城内扰乱。
9 Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.
然而,我们祷告我们的 神,又因他们的缘故,就派人看守,昼夜防备。
10 Dixit autem Iudas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum.
犹大人说:“灰土尚多,扛抬的人力气已经衰败,所以我们不能建造城墙。”
11 Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.
我们的敌人且说:“趁他们不知不见,我们进入他们中间,杀他们,使工作止住。”
12 Factum est autem venientibus Iudæis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
那靠近敌人居住的犹大人十次从各处来见我们,说:“你们必要回到我们那里。”
13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.
所以我使百姓各按宗族拿刀、拿枪、拿弓站在城墙后边低洼的空处。
14 Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum. Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
我察看了,就起来对贵胄、官长,和其余的人说:“不要怕他们!当记念主是大而可畏的。你们要为弟兄、儿女、妻子、家产争战。”
15 Factum est autem, cum audissent inimici nostri nunciatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.
仇敌听见我们知道他们的心意,见 神也破坏他们的计谋,就不来了。我们都回到城墙那里,各做各的工。
16 Et factum est a die illa, media pars iuvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Iuda
从那日起,我的仆人一半做工,一半拿枪、拿盾牌、拿弓、穿铠甲,官长都站在犹大众人的后边。
17 ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium:
修造城墙的,扛抬材料的,都一手做工一手拿兵器。
18 ædificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant buccina iuxta me.
修造的人都腰间佩刀修造,吹角的人在我旁边。
19 Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero:
我对贵胄、官长,和其余的人说:“这工程浩大,我们在城墙上相离甚远;
20 in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis.
你们听见角声在哪里,就聚集到我们那里去。我们的 神必为我们争战。”
21 Et nosipsi faciamus opus: et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra.
于是,我们做工,一半拿兵器,从天亮直到星宿出现的时候。
22 In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Ierusalem, et sint nobis vices per noctem, et diem, ad operandum.
那时,我又对百姓说:“各人和他的仆人当在耶路撒冷住宿,好在夜间保守我们,白昼做工。”
23 Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
这样,我和弟兄仆人,并跟从我的护兵都不脱衣服,出去打水也带兵器。

< Nehemiæ 4 >