< Isaiæ 23 >

1 Onus Tyri. Ululate naves maris: quia vastata est domus, unde venire consueverant: de Terra Cethim revelatum est eis.
论泰尔的默示: 他施的船只都要哀号; 因为泰尔变为荒场, 甚至没有房屋,没有可进之路。 这消息是从基提地得来的。
2 Tacete qui habitatis in insula: negotiatores Sidonis transfretantes mare, repleverunt te.
沿海的居民, 就是素来靠航海西顿的商家得丰盛的, 你们当静默无言。
3 In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius: et facta est negotiatio gentium.
在大水之上, 西曷的粮食、 尼罗河的庄稼是泰尔的进项; 她作列国的大码头。
4 Erubesce Sidon: ait enim mare: fortitudo maris dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi iuvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
西顿哪,你当惭愧; 因为大海说, 就是海中的保障说: 我没有劬劳,也没有生产, 没有养育男子,也没有抚养童女。
5 Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tiro:
这风声传到埃及; 埃及人为泰尔的风声极其疼痛。
6 Transite maria, ululate qui habitatis in insula:
泰尔人哪,你们当过到他施去; 沿海的居民哪,你们都当哀号。
7 Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
这是你们欢乐的城, 从上古而有的吗? 其中的居民往远方寄居。
8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius inclyti terræ?
泰尔本是赐冠冕的。 她的商家是王子; 她的买卖人是世上的尊贵人。 遭遇如此是谁定的呢?
9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
是万军之耶和华所定的! 为要污辱一切高傲的荣耀, 使地上一切的尊贵人被藐视。
10 Transi terram tuam quasi flumen filia maris, non est cingulum ultra tibi.
他施的民哪, 可以流行你的地,好像尼罗河; 不再有腰带拘紧你。
11 Manum suam extendit super mare, conturbavit regna: Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes eius,
耶和华已经向海伸手, 震动列国。 至于迦南, 他已经吩咐拆毁其中的保障。
12 et dixit: Non adiicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi.
他又说:受欺压西顿的居民哪, 你必不得再欢乐。 起来!过到基提去; 就是在那里也不得安歇。 (
13 Ecce terra Chaldæorum talis populus non fuit, Assur fundavit eam: in captivitatem traduxerunt robustos eius, suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam.
看哪,迦勒底人之地向来没有这民,这国是亚述人为住旷野的人所立的。现在他们建筑戍楼,拆毁泰尔的宫殿,使她成为荒凉。)
14 Ululate naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
他施的船只都要哀号, 因为你们的保障变为荒场。
15 Et erit in die illa: In oblivione eris o Tyre septuaginta annis, sicut dies regis unius: post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis.
到那时,泰尔必被忘记七十年,照着一王的年日。七十年后,泰尔的景况必像妓女所唱的歌:
16 Sume citharam, circui civitatem meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum ut memoria tui sit.
你这被忘记的妓女啊, 拿琴周流城内, 巧弹多唱,使人再想念你。
17 Et erit post septuaginta annos: Visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas: et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ.
七十年后,耶和华必眷顾泰尔,她就仍得利息,与地上的万国交易。
18 Et erunt negotiationes eius, et mercedes eius sanctificatæ Domino: non condentur, neque reponentur: quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
她的货财和利息要归耶和华为圣,必不积攒存留;因为她的货财必为住在耶和华面前的人所得,使他们吃饱,穿耐久的衣服。

< Isaiæ 23 >