< Osee Propheta 11 >

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Ægypto vocavi filium meum.
Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Ægypto vocavi filium meum.
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant.
Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant.
3 Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos.
Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur.
In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur.
5 Non revertetur in Terram Ægypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti.
Non revertetur in Terram Ægypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti.
6 Cœpit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum.
Cœpit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum.
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8 Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
9 Non faciam furorem iræ meæ: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
Non faciam furorem iræ meæ: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui Sanctus, et non ingrediar civitatem.
10 Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

< Osee Propheta 11 >