< Deuteronomii 24 >

1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
כי יקח איש אשה ובעלה והיה אם לא תמצא חן בעיניו כי מצא בה ערות דבר--וכתב לה ספר כריתת ונתן בידה ושלחה מביתו
2 Cumque egressa alterum maritum duxerit,
ויצאה מביתו והלכה והיתה לאיש אחר
3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit:
ושנאה האיש האחרון וכתב לה ספר כריתת ונתן בידה ושלחה מביתו או כי ימות האיש האחרון אשר לקחה לו לאשה
4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias Terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
לא יוכל בעלה הראשון אשר שלחה לשוב לקחתה להיות לו לאשה אחרי אשר הטמאה--כי תועבה הוא לפני יהוה ולא תחטיא את הארץ אשר יהוה אלהיך נתן לך נחלה
5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua.
כי יקח איש אשה חדשה--לא יצא בצבא ולא יעבר עליו לכל דבר נקי יהיה לביתו שנה אחת ושמח את אשתו אשר לקח
6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.
לא יחבל רחים ורכב כי נפש הוא חבל
7 Si deprehensus fuerit homo solicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.
כי ימצא איש גנב נפש מאחיו מבני ישראל והתעמר בו ומכרו--ומת הגנב ההוא ובערת הרע מקרבך
8 Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis iuxta id, quod præcepi eis, et imple sollicite.
השמר בנגע הצרעת לשמר מאד ולעשות ככל אשר יורו אתכם הכהנים הלוים כאשר צויתם--תשמרו לעשות
9 Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto.
זכור את אשר עשה יהוה אלהיך למרים בדרך בצאתכם ממצרים
10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum eius ut pignus auferas:
כי תשה ברעך משאת מאומה--לא תבא אל ביתו לעבט עבטו
11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.
בחוץ תעמד והאיש אשר אתה נשה בו יוציא אליך את העבוט החוצה
12 sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
ואם איש עני הוא--לא תשכב בעבטו
13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo.
השב תשיב לו את העבוט כבוא השמש ושכב בשלמתו וברכך ולך תהיה צדקה לפני יהוה אלהיך
14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:
לא תעשק שכיר עני ואביון מאחיך או מגרך אשר בארצך בשעריך
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
ביומו תתן שכרו ולא תבוא עליו השמש כי עני הוא ואליו הוא נשא את נפשו ולא יקרא עליך אל יהוה והיה בך חטא
16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
לא יומתו אבות על בנים ובנים לא יומתו על אבות איש בחטאו יומתו
17 Non pervertes iudicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.
לא תטה משפט גר יתום ולא תחבל בגד אלמנה
18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
וזכרת כי עבד היית במצרים ויפדך יהוה אלהיך משם על כן אנכי מצוך לעשות את הדבר הזה
19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
כי תקצר קצירך בשדך ושכחת עמר בשדה לא תשוב לקחתו--לגר ליתום ולאלמנה יהיה למען יברכך יהוה אלהיך בכל מעשה ידיך
20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.
כי תחבט זיתך לא תפאר אחריך לגר ליתום ולאלמנה יהיה
21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.
כי תבצר כרמך לא תעולל אחריך לגר ליתום ולאלמנה יהיה
22 Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
וזכרת כי עבד היית בארץ מצרים על כן אנכי מצוך לעשות את הדבר הזה

< Deuteronomii 24 >