< Ii Samuelis 22 >

1 Locutus est autem David Domino verba carminis huius, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
当耶和华救大卫脱离一切仇敌和扫罗之手的日子,他向耶和华念这诗,
2 et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
说: 耶和华是我的岩石, 我的山寨,我的救主,
3 Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me.
我的 神,我的磐石,我所投靠的。 他是我的盾牌,是拯救我的角, 是我的高台,是我的避难所。 我的救主啊,你是救我脱离强暴的。
4 Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
我要求告当赞美的耶和华, 这样,我必从仇敌手中被救出来。
5 Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
曾有死亡的波浪环绕我, 匪类的急流使我惊惧,
6 Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis. (Sheol h7585)
阴间的绳索缠绕我, 死亡的网罗临到我。 (Sheol h7585)
7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius.
我在急难中求告耶和华, 向我的 神呼求。 他从殿中听了我的声音; 我的呼求入了他的耳中。
8 Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis.
那时因他发怒,地就摇撼战抖; 天的根基也震动摇撼。
9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
从他鼻孔冒烟上腾; 从他口中发火焚烧,连炭也着了。
10 Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus eius.
他又使天下垂,亲自降临; 有黑云在他脚下。
11 Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti.
他坐着基路伯飞行, 在风的翅膀上显现。
12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum: cribrans aquas de nubibus cælorum.
他以黑暗和聚集的水、 天空的厚云为他四围的行宫。
13 Præ fulgore in conspectu eius, succensi sunt carbones ignis.
因他面前的光辉炭都着了。
14 Tonabit de cælo Dominus: et excelsus dabit vocem suam.
耶和华从天上打雷; 至高者发出声音。
15 Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos.
他射出箭来,使仇敌四散, 发出闪电,使他们扰乱。
16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius.
耶和华的斥责一发,鼻孔的气一出, 海底就出现,大地的根基也显露。
17 Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis.
他从高天伸手抓住我, 把我从大水中拉上来。
18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.
他救我脱离我的劲敌和那些恨我的人, 因为他们比我强盛。
19 Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
我遭遇灾难的日子,他们来攻击我; 但耶和华是我的倚靠。
20 Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
他又领我到宽阔之处; 他救拔我,因他喜悦我。
21 Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
耶和华按着我的公义报答我, 按着我手中的清洁赏赐我。
22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie, a Deo meo.
因为我遵守了耶和华的道, 未曾作恶离开我的 神。
23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo: et præcepta eius non amovi a me.
他的一切典章常在我面前; 他的律例,我也未曾离弃。
24 Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea.
我在他面前作了完全人; 我也保守自己远离我的罪孽。
25 Et restituet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum, in conspectu oculorum suorum.
所以耶和华按我的公义, 按我在他眼前的清洁赏赐我。
26 Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus.
慈爱的人,你以慈爱待他; 完全的人,你以完全待他;
27 Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris.
清洁的人,你以清洁待他; 乖僻的人,你以弯曲待他。
28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
困苦的百姓,你必拯救; 但你的眼目察看高傲的人,使他降卑。
29 Quia tu lucerna mea Domine: et tu Domine illuminabis tenebras meas.
耶和华啊,你是我的灯; 耶和华必照明我的黑暗。
30 In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.
我借着你冲入敌军, 借着我的 神跳过墙垣。
31 Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
至于 神,他的道是完全的; 耶和华的话是炼净的。 凡投靠他的,他便作他们的盾牌。
32 Quis est Deus præter Dominum: et quis fortis præter Deum nostrum?
除了耶和华,谁是 神呢? 除了我们的 神,谁是磐石呢?
33 Deus qui accinxit me fortitudine: et complanavit perfectam viam meam.
神是我坚固的保障; 他引导完全人行他的路。
34 Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me.
他使我的脚快如母鹿的蹄, 又使我在高处安稳。
35 Docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
他教导我的手能以争战, 甚至我的膀臂能开铜弓。
36 Dedisti mihi clypeum salutis tuæ: et mansuetudo tua multiplicavit me.
你把你的救恩给我作盾牌; 你的温和使我为大。
37 Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei.
你使我脚下的地步宽阔; 我的脚未曾滑跌。
38 Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos.
我追赶我的仇敌,灭绝了他们, 未灭以先,我没有归回。
39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
我灭绝了他们, 打伤了他们,使他们不能起来; 他们都倒在我的脚下。
40 Accinxisti me fortitudine ad prælium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
因为你曾以力量束我的腰,使我能争战; 你也使那起来攻击我的都服在我以下。
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos.
你又使我的仇敌在我面前转背逃跑, 叫我能以剪除那恨我的人。
42 Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.
他们仰望,却无人拯救; 就是呼求耶和华,他也不应允。
43 Delebo eos ut pulverem terræ: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
我捣碎他们,如同地上的灰尘, 践踏他们,四散在地,如同街上的泥土。
44 Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput Gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi.
你救我脱离我百姓的争竞, 保护我作列国的元首; 我素不认识的民必事奉我。
45 Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.
外邦人要投降我, 一听见我的名声就必顺从我。
46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
外邦人要衰残, 战战兢兢地出他们的营寨。
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
耶和华是活神,愿我的磐石被人称颂! 愿 神—那拯救我的磐石被人尊崇!
48 Deus qui das vindictas mihi, et deiicis populos sub me.
这位 神就是那为我伸冤、 使众民服在我以下的。
49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me:
你救我脱离仇敌, 又把我举起,高过那些起来攻击我的; 你救我脱离强暴的人。
50 Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo.
耶和华啊,因此我要在外邦中称谢你, 歌颂你的名。
51 Magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius in sempiternum.
耶和华赐极大的救恩给他所立的王, 施慈爱给他的受膏者, 就是给大卫和他的后裔, 直到永远!

< Ii Samuelis 22 >