< Psalmorum 1 >

1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit:
[Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;
2 Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur.
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terræ.
Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
5 Ideo non resurgent impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum.
Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
6 Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.
quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]

< Psalmorum 1 >