< Psalmorum 118 >

1 Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
הודו ליהוה כי-טוב כי לעולם חסדו
2 Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
יאמר-נא ישראל כי לעולם חסדו
3 Dicat nunc domus Aaron: quoniam in sæculum misericordia eius.
יאמרו-נא בית-אהרן כי לעולם חסדו
4 Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in sæculum misericordia eius.
יאמרו-נא יראי יהוה כי לעולם חסדו
5 De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus.
מן-המצר קראתי יה ענני במרחב יה
6 Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.
יהוה לי לא אירא מה-יעשה לי אדם
7 Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos.
יהוה לי בעזרי ואני אראה בשנאי
8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:
טוב לחסות ביהוה-- מבטח באדם
9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
טוב לחסות ביהוה-- מבטח בנדיבים
10 Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
כל-גוים סבבוני בשם יהוה כי אמילם
11 Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
סבוני גם-סבבוני בשם יהוה כי אמילם
12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
סבוני כדבורים-- דעכו כאש קוצים בשם יהוה כי אמילם
13 Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.
דחה דחיתני לנפל ויהוה עזרני
14 Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.
עזי וזמרת יה ויהי-לי לישועה
15 Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum.
קול רנה וישועה--באהלי צדיקים ימין יהוה עשה חיל
16 Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.
ימין יהוה רוממה ימין יהוה עשה חיל
17 Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini.
לא-אמות כי-אחיה ואספר מעשי יה
18 Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.
יסר יסרני יה ולמות לא נתנני
19 Aperite mihi portas iustitiæ, ingressus in eas confitebor Domino:
פתחו-לי שערי-צדק אבא-בם אודה יה
20 hæc porta Domini, iusti intrabunt in eam.
זה-השער ליהוה צדיקים יבאו בו
21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
אודך כי עניתני ותהי-לי לישועה
22 Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli.
אבן מאסו הבונים-- היתה לראש פנה
23 A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.
מאת יהוה היתה זאת היא נפלאת בעינינו
24 Hæc est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et lætemur in ea.
זה-היום עשה יהוה נגילה ונשמחה בו
25 O Domine salvum me fac: O Domine bene prosperare:
אנא יהוה הושיעה נא אנא יהוה הצליחה נא
26 benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:
ברוך הבא בשם יהוה ברכנוכם מבית יהוה
27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
אל יהוה--ויאר-לנו אסרו-חג בעבתים--עד קרנות המזבח
28 Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
אלי אתה ואודך אלהי ארוממך
29 Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
הודו ליהוה כי-טוב כי לעולם חסדו

< Psalmorum 118 >