< Psalmorum 107 >

1 Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
הדו ליהוה כי-טוב כי לעולם חסדו
2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:
יאמרו גאולי יהוה-- אשר גאלם מיד-צר
3 A solis ortu, et occasu: ab Aquilone, et mari.
ומארצות קבצם ממזרח וממערב מצפון ומים
4 Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,
תעו במדבר בישימון דרך עיר מושב לא מצאו
5 Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
רעבים גם-צמאים-- נפשם בהם תתעטף
6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.
ויצעקו אל-יהוה בצר להם ממצוקותיהם יצילם
7 Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
וידריכם בדרך ישרה-- ללכת אל-עיר מושב
8 Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
יודו ליהוה חסדו ונפלאותיו לבני אדם
9 Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
כי-השביע נפש שקקה ונפש רעבה מלא-טוב
10 Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro.
ישבי חשך וצלמות אסירי עני וברזל
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.
כי-המרו אמרי-אל ועצת עליון נאצו
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
ויכנע בעמל לבם כשלו ואין עזר
13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
ויזעקו אל-יהוה בצר להם ממצקותיהם יושיעם
14 Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit.
יוציאם מחשך וצלמות ומוסרותיהם ינתק
15 Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
יודו ליהוה חסדו ונפלאותיו לבני אדם
16 Quia contrivit portas æreas: et vectes ferreos confregit.
כי-שבר דלתות נחשת ובריחי ברזל גדע
17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
אולים מדרך פשעם ומעונתיהם יתענו
18 Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
כל-אכל תתעב נפשם ויגיעו עד-שערי מות
19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
ויזעקו אל-יהוה בצר להם ממצקותיהם יושיעם
20 Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
ישלח דברו וירפאם וימלט משחיתותם
21 Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
יודו ליהוה חסדו ונפלאותיו לבני אדם
22 Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione.
ויזבחו זבחי תודה ויספרו מעשיו ברנה
23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
] יורדי הים באניות עשי מלאכה במים רבים
24 Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
] המה ראו מעשי יהוה ונפלאותיו במצולה
25 Dixit, et stetit spiritus procellæ: et exaltati sunt fluctus eius.
] ויאמר--ויעמד רוח סערה ותרומם גליו
26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
] יעלו שמים ירדו תהומות נפשם ברעה תתמוגג
27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
] יחוגו וינועו כשכור וכל-חכמתם תתבלע
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
] ויצעקו אל-יהוה בצר להם וממצוקתיהם יוציאם
29 Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.
יקם סערה לדממה ויחשו גליהם
30 Et lætati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
וישמחו כי-ישתקו וינחם אל-מחוז חפצם
31 Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
יודו ליהוה חסדו ונפלאותיו לבני אדם
32 Et exaltent eum in Ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
וירוממוהו בקהל-עם ובמושב זקנים יהללוהו
33 Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
ישם נהרות למדבר ומצאי מים לצמאון
34 Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
ארץ פרי למלחה מרעת יושבי בה
35 Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
ישם מדבר לאגם-מים וארץ ציה למצאי מים
36 Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
ויושב שם רעבים ויכוננו עיר מושב
37 Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
ויזרעו שדות ויטעו כרמים ויעשו פרי תבואה
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.
ויברכם וירבו מאד ובהמתם לא ימעיט
39 Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.
וימעטו וישחו-- מעצר רעה ויגון
40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
] שפך בוז על-נדיבים ויתעם בתהו לא-דרך
41 Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
וישגב אביון מעוני וישם כצאן משפחות
42 Videbunt recti, et lætabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
יראו ישרים וישמחו וכל-עולה קפצה פיה
43 Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?
מי-חכם וישמר-אלה ויתבוננו חסדי יהוה

< Psalmorum 107 >