< Psalmorum 10 >

1 Ut quid Domine recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
למה יהוה תעמד ברחוק תעלים לעתות בצרה
2 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
בגאות רשע ידלק עני יתפשו במזמות זו חשבו
3 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ: et iniquus benedicitur.
כי-הלל רשע על-תאות נפשו ובצע ברך נאץ יהוה
4 Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ non quæret.
רשע--כגבה אפו בל-ידרש אין אלהים כל-מזמותיו
5 Non est Deus in conspectu eius: inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur.
יחילו דרכו בכל-עת--מרום משפטיך מנגדו כל-צורריו יפיח בהם
6 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
אמר בלבו בל-אמוט לדר ודר אשר לא-ברע
7 Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor.
אלה פיהו מלא--ומרמות ותך תחת לשונו עמל ואון
8 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
ישב במארב חצרים--במסתרים יהרג נקי עיניו לחלכה יצפנו
9 Oculi eius in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum.
יארב במסתר כאריה בסכה-- יארב לחטוף עני יחטף עני במשכו ברשתו
10 In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
ודכה (ידכה) ישח ונפל בעצומיו חלכאים (חל כאים)
11 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.
אמר בלבו שכח אל הסתיר פניו בל-ראה לנצח
12 Exurge Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.
קומה יהוה--אל נשא ידך אל-תשכח עניים (ענוים)
13 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
על-מה נאץ רשע אלהים אמר בלבו לא תדרש
14 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor.
ראתה כי-אתה עמל וכעס תביט-- לתת בידך עליך יעזב חלכה יתום אתה היית עוזר
15 Contere brachium peccatoris et maligni: quæretur peccatum illius, et non invenietur.
שבר זרוע רשע ורע תדרוש-רשעו בל-תמצא
16 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi: peribitis Gentes de terra illius.
יהוה מלך עולם ועד אבדו גוים מארצו
17 Desiderium pauperum exaudivit Dominus: præparationem cordis eorum audivit auris tua.
תאות ענוים שמעת יהוה תכין לבם תקשיב אזנך
18 Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
לשפט יתום ודך בל-יוסיף עוד--לערץ אנוש מן-הארץ

< Psalmorum 10 >