< Proverbiorum 9 >

1 Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem.
智慧建造房屋, 凿成七根柱子,
2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
宰杀牲畜, 调和旨酒, 设摆筵席;
3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad mœnia civitatis:
打发使女出去, 自己在城中至高处呼叫,
4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
说:谁是愚蒙人,可以转到这里来! 又对那无知的人说:
5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
你们来,吃我的饼, 喝我调和的酒。
6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
你们愚蒙人,要舍弃愚蒙, 就得存活,并要走光明的道。
7 Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit: et qui arguit impium, sibi maculam generat.
指斥亵慢人的,必受辱骂; 责备恶人的,必被玷污。
8 Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te.
不要责备亵慢人,恐怕他恨你; 要责备智慧人,他必爱你。
9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce iustum, et festinabit accipere.
教导智慧人,他就越发有智慧; 指示义人,他就增长学问。
10 Principium sapientiæ timor Domini: et scientia sanctorum, prudentia.
敬畏耶和华是智慧的开端; 认识至圣者便是聪明。
11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
你借着我,日子必增多, 年岁也必加添。
12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris: si autem illusor, solus portabis malum.
你若有智慧,是与自己有益; 你若亵慢,就必独自担当。
13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
愚昧的妇人喧嚷; 她是愚蒙,一无所知。
14 sedit in foribus domus suæ super sellam in excelso urbis loco,
她坐在自己的家门口, 坐在城中高处的座位上,
15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
呼叫过路的, 就是直行其道的人,
16 Qui est parvulus, declinet ad me. Et vecordi locuta est:
说:谁是愚蒙人,可以转到这里来! 又对那无知的人说:
17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
偷来的水是甜的, 暗吃的饼是好的。
18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ eius. (Sheol h7585)
人却不知有阴魂在她那里; 她的客在阴间的深处。 (Sheol h7585)

< Proverbiorum 9 >