< Mattheum 11 >

1 Et factum est, cum consummasset Iesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. 2 Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? 4 Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis. 5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. 7 Illis autem abeuntibus, cœpit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem? 8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, maior est illo. 12 A diebus autem Ioannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 Omnes enim prophetæ, et lex usque ad Ioannem prophetaverunt: 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures audiendi, audiat. 16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus 17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. 18 Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. 19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis. 20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius, quia non egissent pœnitentiam. 21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro, et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere pœnitentiam egissent. 22 Verumtamen dico vobis: Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis. 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes. Quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. (Hadēs g86) 24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi. 25 In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 28 Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. 29 Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. 30 Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.

< Mattheum 11 >