< Jeremiæ 52 >

1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Amital, filia Ieremiæ de Lobna.
בן עשרים ואחת שנה צדקיהו במלכו ואחת עשרה שנה מלך בירושלם ושם אמו חמיטל (חמוטל) בת ירמיהו מלבנה
2 Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia quæ fecerat Ioakim.
ויעש הרע בעיני יהוה ככל אשר עשה יהויקם
3 Quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis.
כי על אף יהוה היתה בירושלם ויהודה עד השליכו אותם מעל פניו וימרד צדקיהו במלך בבל
4 Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius adversus Ierusalem, et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
ויהי בשנה התשעית למלכו בחדש העשירי בעשור לחדש בא נבוכדראצר מלך בבל הוא וכל חילו על ירושלם ויחנו עליה ויבנו עליה דיק סביב
5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ.
ותבא העיר במצור עד עשתי עשרה שנה למלך צדקיהו
6 Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terræ.
בחדש הרביעי בתשעה לחדש ויחזק הרעב בעיר ולא היה לחם לעם הארץ
7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portæ, quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldæis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quæ ducit in eremum.
ותבקע העיר וכל אנשי המלחמה יברחו ויצאו מהעיר לילה דרך שער בין החמתים אשר על גן המלך וכשדים על העיר סביב וילכו דרך הערבה
8 Persecutus est autem Chadæorum exercitus regem: et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est iuxta Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo.
וירדפו חיל כשדים אחרי המלך וישיגו את צדקיהו בערבת ירחו וכל חילו--נפצו מעליו
9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
ויתפשו את המלך ויעלו אתו אל מלך בבל רבלתה בארץ חמת וידבר אתו משפטים
10 Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis eius: sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha.
וישחט מלך בבל את בני צדקיהו לעיניו וגם את כל שרי יהודה שחט ברבלתה
11 Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.
ואת עיני צדקיהו עור ויאסרהו בנחשתים ויבאהו מלך בבל בבלה ויתנהו בבית (בית) הפקדת עד יום מותו
12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis in Ierusalem.
ובחדש החמישי בעשור לחדש היא שנת תשע עשרה שנה למלך נבוכדראצר מלך בבל--בא נבוזראדן רב טבחים עמד לפני מלך בבל בירושלם
13 Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem, et omnem domum magnam igni combussit.
וישרף את בית יהוה ואת בית המלך ואת כל בתי ירושלם ואת כל בית הגדול שרף באש
14 Et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum, qui erat cum magistro militiæ.
ואת כל חמות ירושלם סביב נתצו כל חיל כשדים אשר את רב טבחים
15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
ומדלות העם ואת יתר העם הנשארים בעיר ואת הנפלים אשר נפלו אל מלך בבל ואת יתר האמון--הגלה נבוזראדן רב טבחים
16 De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores, et agricolas.
ומדלות הארץ--השאיר נבוזראדן רב טבחים לכרמים וליגבים
17 Columnas quoque æreas, quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem.
ואת עמודי הנחשת אשר לבית יהוה ואת המכנות ואת ים הנחשת אשר בבית יהוה--שברו כשדים וישאו את כל נחשתם בבלה
18 Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa ærea, quæ in ministerio fuerant, tulerunt:
ואת הסרות ואת היעים ואת המזמרות ואת המזרקת ואת הכפות ואת כל כלי הנחשת אשר ישרתו בהם--לקחו
19 et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea tulit magister militiæ:
ואת הספים ואת המחתות ואת המזרקות ואת הסירות ואת המנרות ואת הכפות ואת המנקיות אשר זהב זהב ואשר כסף כסף--לקח רב טבחים
20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus æris omnium horum vasorum.
העמודים שנים הים אחד והבקר שנים עשר נחשת אשר תחת המכנות אשר עשה המלך שלמה לבית יהוה--לא היה משקל לנחשתם כל הכלים האלה
21 De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
והעמודים שמנה עשרה אמה קומה (קומת) העמד האחד וחוט שתים עשרה אמה יסבנו ועביו ארבע אצבעות נבוב
22 Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea. Similiter columnæ secundæ, et malogranata.
וכתרת עליו נחשת וקומת הכתרת האחת חמש אמות ושבכה ורמונים על הכותרת סביב הכל נחשת וכאלה לעמוד השני ורמונים
23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
ויהיו הרמנים--תשעים וששה רוחה כל הרמונים מאה על השבכה סביב
24 Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum: et tres custodes vestibuli.
ויקח רב טבחים את שריה כהן הראש ואת צפניה כהן המשנה--ואת שלשת שמרי הסף
25 Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tirones: et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis.
ומן העיר לקח סריס אחד אשר היה פקיד על אנשי המלחמה ושבעה אנשים מראי פני המלך אשר נמצאו בעיר ואת ספר שר הצבא המצבא את עם הארץ וששים איש מעם הארץ הנמצאים בתוך העיר
26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha.
ויקח אותם נבוזראדן רב טבחים וילך אותם אל מלך בבל רבלתה
27 Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua.
ויכה אותם מלך בבל וימתם ברבלה בארץ חמת ויגל יהודה מעל אדמתו
28 Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudæos tria millia et viginti tres:
זה העם אשר הגלה נבוכדראצר בשנת שבע--יהודים שלשת אלפים ועשרים ושלשה
29 In anno octavo decimo Nabuchodonosor de Ierusalem animas octingentas triginta duas:
בשנת שמונה עשרה לנבוכדראצר מירושלם--נפש שמנה מאות שלשים ושנים
30 In anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Iudæorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animæ, quattuor millia sexcentæ.
בשנת שלש ועשרים לנבוכדראצר הגלה נבוזראדן רב טבחים יהודים נפש שבע מאות ארבעים וחמשה כל נפש ארבעת אלפים ושש מאות
31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris.
ויהי בשלשים ושבע שנה לגלות יהויכן מלך יהודה בשנים עשר חדש בעשרים וחמשה לחדש נשא אויל מרדך מלך בבל בשנת מלכתו את ראש יהויכין מלך יהודה ויצא אתו מבית הכליא (הכלוא)
32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant post se in Babylone.
וידבר אתו טבות ויתן את כסאו ממעל לכסא מלכים (המלכים) אשר אתו בבבל
33 Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ:
ושנה את בגדי כלאו ואכל לחם לפניו תמיד כל ימי חיו
34 et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ cunctis diebus vitæ eius.
וארחתו ארחת תמיד נתנה לו מאת מלך בבל דבר יום ביומו--עד יום מותו כל ימי חייו

< Jeremiæ 52 >