< Isaiæ 24 >

1 Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius. 2 Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet. 3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc. 4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. 5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt fœdus sempiternum. 6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci. 7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde. 8 Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ. 9 Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam. 10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte. 11 Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia lætitia: translatum est gaudium terræ. 12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. 13 Quia hæc erunt in medio terræ, in medio populorum: quomodo si paucæ olivæ, quæ remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia. 14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. 15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel. 16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, væ mihi: prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. 17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. 18 Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractæ de excelsis apertæ sunt, et concutientur fundamenta terræ. 19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat. 21 Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso: et super reges terræ, qui sunt super terram. 22 Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur. 23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.

< Isaiæ 24 >