< Exodus 31 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
ヱホバ、モーセに告て言たまひけるは
2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda,
我ユダの支派のホルの子なるウリの子ベザレルを名指て召し
3 et implevi Spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia in omni opere,
神の霊をこれに充して智慧と了知と智識と諸の類の工に長しめ
4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
奇巧を盡して金銀及び銅の作をなすことを得せしめ
5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
玉を切り嵌め木に彫刻みて諸の類の工をなすことを得せしむ
6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
視よ我またダンの支派のアヒサマクの子アホリアブを與へて彼とともならしむ凡て心に智ある者に我智慧を授け彼等をして我が汝に命ずる所の事を盡くなさしむべし
7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
即ち集會の幕屋律法の櫃その上の贖罪所幕屋の諸の器具
8 mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
案ならびにその器具純金の燈臺とその諸の器具および香壇
9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
燔祭の壇とその諸の器具洗盤とその臺
10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis eius, ut fungantur officio suo in sacris,
供職の衣服祭司の職をなす時に用ふるアロンの聖衣およびその子等の衣服
11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in Sanctuario: omnia quæ præcepi tibi, facient.
および灌膏ならびに聖所の馨しき香是等を我が凡て汝に命ぜしごとくに彼等製造べきなり
12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
ヱホバ、モーセに告て言たまひけるは
13 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut Sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
汝イスラエルの子孫に告て言べし汝等かならず吾安息日を守るべし是は我と汝等の間の代々の徴にして汝等に我の汝等を聖からしむるヱホバなるを知しむる爲の者なればなり
14 Custodite sabbatum meum: sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur: qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
即ち汝等安息日を守るべし是は汝等に聖日なればなり凡て之を瀆す者は必ず殺さるべし凡てその日に働作をなす人はその民の中より絶るべし
15 Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino. Omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
六日の間業をなすべし第七日は大安息にしてヱホバに聖なり凡て安息日に働作をなす者は必ず殺さるべし
16 Custodiant filii Israel Sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
斯イスラエルの子孫は安息日を守り代々安息日を祝ふべし是永遠の契約なり
17 inter me et filios Israel, signumque perpetuum. Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
是は永久に我とイスラエルの子孫の間の徴たるなり其はヱホバ六日の中に天地をつくりて七日に休みて安息に入たまひたればなり
18 Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
ヱホバ、シナイ山にてモーセに語ることを終たまひし時律法の板二枚をモーセに賜ふ是は石の板にして神が手をもて書したまひし者なり

< Exodus 31 >