< Esther 4 >

1 Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
ומרדכי ידע את כל אשר נעשה ויקרע מרדכי את בגדיו וילבש שק ואפר ויצא בתוך העיר ויזעק זעקה גדולה ומרה
2 et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
ויבוא עד לפני שער המלך כי אין לבוא אל שער המלך בלבוש שק
3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudæos, ieiunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
ובכל מדינה ומדינה מקום אשר דבר המלך ודתו מגיע--אבל גדול ליהודים וצום ובכי ומספד שק ואפר יצע לרבים
4 Ingressæ autem sunt puellæ Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.
ותבואינה (ותבואנה) נערות אסתר וסריסיה ויגידו לה ותתחלחל המלכה מאד ותשלח בגדים להלביש את מרדכי ולהסיר שקו מעליו--ולא קבל
5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret ad Mardochæum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
ותקרא אסתר להתך מסריסי המלך אשר העמיד לפניה ותצוהו על מרדכי--לדעת מה זה ועל מה זה
6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:
ויצא התך אל מרדכי--אל רחוב העיר אשר לפני שער המלך
7 qui indicavit ei omnia, quæ acciderant, quo modo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudæorum nece inferret argentum.
ויגד לו מרדכי את כל אשר קרהו ואת פרשת הכסף אשר אמר המן לשקול על גנזי המלך ביהודיים (ביהודים)--לאבדם
8 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo.
ואת פתשגן כתב הדת אשר נתן בשושן להשמידם נתן לו--להראות את אסתר ולהגיד לה ולצוות עליה לבוא אל המלך להתחנן לו ולבקש מלפניו--על עמה
9 Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia, quæ Mardochæus dixerat.
ויבוא התך ויגד לאסתר את דברי מרדכי
10 Quæ respondit ei, et iussit ut diceret Mardochæo:
ותאמר אסתר להתך ותצוהו אל מרדכי
11 Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione eius sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quæ triginta iam diebus non sum vocata ad eum?
כל עבדי המלך ועם מדינות המלך ידעים אשר כל איש ואשה אשר יבוא אל המלך אל החצר הפנימית אשר לא יקרא אחת דתו להמית לבד מאשר יושיט לו המלך את שרביט הזהב וחיה ואני לא נקראתי לבוא אל המלך--זה שלושים יום
12 Quod cum audisset Mardochæus,
ויגידו למרדכי את דברי אסתר
13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Iudæis:
ויאמר מרדכי להשיב אל אסתר אל תדמי בנפשך להמלט בית המלך מכל היהודים
14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudæi: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
כי אם החרש תחרישי בעת הזאת--רוח והצלה יעמוד ליהודים ממקום אחר ואת ובית אביך תאבדו ומי יודע--אם לעת כזאת הגעת למלכות
15 Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit:
ותאמר אסתר להשיב אל מרדכי
16 Vade et congrega omnes Iudæos, quos in Susan reppereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
לך כנוס את כל היהודים הנמצאים בשושן וצומו עלי ואל תאכלו ואל תשתו שלשת ימים לילה ויום--גם אני ונערתי אצום כן ובכן אבוא אל המלך אשר לא כדת וכאשר אבדתי אבדתי
17 Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia, quæ ei Esther præceperat.
ויעבר מרדכי ויעש ככל אשר צותה עליו אסתר

< Esther 4 >