< Ecclesiastes 1 >

1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Ierusalem.
דברי קהלת בן דוד מלך בירושלם
2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
הבל הבלים אמר קהלת הבל הבלים הכל הבל
3 Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole?
מה יתרון לאדם בכל עמלו--שיעמל תחת השמש
4 Generatio præterit, et generatio advenit: terra autem in æternum stat.
דור הלך ודור בא והארץ לעולם עמדת
5 Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens,
וזרח השמש ובא השמש ואל מקומו--שואף זורח הוא שם
6 gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
הולך אל דרום וסובב אל צפון סובב סבב הולך הרוח ועל סביבתיו שב הרוח
7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.
כל הנחלים הלכים אל הים והים איננו מלא אל מקום שהנחלים הלכים--שם הם שבים ללכת
8 Cunctæ res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
כל הדברים יגעים לא יוכל איש לדבר לא תשבע עין לראות ולא תמלא אזן משמע
9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
מה שהיה הוא שיהיה ומה שנעשה הוא שיעשה ואין כל חדש תחת השמש
10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: iam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos.
יש דבר שיאמר ראה זה חדש הוא כבר היה לעלמים אשר היה מלפננו
11 Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.
אין זכרון לראשנים וגם לאחרנים שיהיו לא יהיה להם זכרון--עם שיהיו לאחרנה
12 Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem,
אני קהלת הייתי מלך על ישראל--בירושלם
13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
ונתתי את לבי לדרוש ולתור בחכמה על כל אשר נעשה תחת השמים הוא ענין רע נתן אלהים לבני האדם--לענות בו
14 Vidi cuncta, quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus.
ראיתי את כל המעשים שנעשו תחת השמש והנה הכל הבל ורעות רוח
15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
מעות לא יוכל לתקן וחסרון לא יוכל להמנות
16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
דברתי אני עם לבי לאמר--אני הנה הגדלתי והוספתי חכמה על כל אשר היה לפני על ירושלם ולבי ראה הרבה חכמה ודעת
17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus,
ואתנה לבי לדעת חכמה ודעת הוללת ושכלות ידעתי שגם זה הוא רעיון רוח
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio: et qui addit scientiam, addit et laborem.
כי ברב חכמה רב כעס ויוסיף דעת יוסיף מכאוב

< Ecclesiastes 1 >