< I Samuelis 28 >

1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut præpararentur ad bellum contra Israel: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito, quoniam mecum egredieris in castris tu, et viri tui.
那时,非利士人聚集军旅,要与以色列人打仗。亚吉对大卫说:“你当知道,你和跟随你的人都要随我出战。”
2 Dixitque David ad Achis: Nunc scies quæ facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
大卫对亚吉说:“仆人所能做的事,王必知道。”亚吉对大卫说:“这样,我立你永远作我的护卫长。”
3 Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos, et hariolos de terra.
那时撒母耳已经死了,以色列众人为他哀哭,葬他在拉玛,就是在他本城里。扫罗曾在国内不容有交鬼的和行巫术的人。
4 Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israel, et venit in Gelboe.
非利士人聚集,来到书念安营;扫罗聚集以色列众人在基利波安营。
5 Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor eius nimis.
扫罗看见非利士的军旅就惧怕,心中发颤。
6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas.
扫罗求问耶和华,耶和华却不借梦,或乌陵,或先知回答他。
7 Dixitque Saul servis suis: Quærite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad eum: Est mulier pythonem habens in Endor.
扫罗吩咐臣仆说:“当为我找一个交鬼的妇人,我好去问她。”臣仆说:“在隐·多珥有一个交鬼的妇人。”
8 Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo, veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.
于是扫罗改了装,穿上别的衣服,带着两个人,夜里去见那妇人。扫罗说:“求你用交鬼的法术,将我所告诉你的死人,为我招上来。”
9 Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris animæ meæ, ut occidar?
妇人对他说:“你知道扫罗从国中剪除交鬼的和行巫术的。你为何陷害我的性命,使我死呢?”
10 Et iuravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem.
扫罗向妇人指着耶和华起誓说:“我指着永生的耶和华起誓,你必不因这事受刑。”
11 Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem mihi suscita.
妇人说:“我为你招谁上来呢?”回答说:“为我招撒母耳上来。”
12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul.
妇人看见撒母耳,就大声呼叫,对扫罗说:“你是扫罗,为什么欺哄我呢?”
13 Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Vidi deos ascendentes de terra.
王对妇人说:“不要惧怕,你看见了什么呢?”妇人对扫罗说:“我看见有神从地里上来。”
14 Dixitque ei: Qualis est forma eius? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
扫罗说:“他是怎样的形状?”妇人说:“有一个老人上来,身穿长衣。”扫罗知道是撒母耳,就屈身,脸伏于地下拜。
15 Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
撒母耳对扫罗说:“你为什么搅扰我,招我上来呢?”扫罗回答说:“我甚窘急;因为非利士人攻击我, 神也离开我,不再借先知或梦回答我。因此请你上来,好指示我应当怎样行。”
16 Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum?
撒母耳说:“耶和华已经离开你,且与你为敌,你何必问我呢?
17 Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo David:
耶和华照他借我说的话,已经从你手里夺去国权,赐与别人,就是大卫。
18 quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris eius in Amalec. idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
因你没有听从耶和华的命令;他恼怒亚玛力人,你没有灭绝他们,所以今日耶和华向你这样行,
19 Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israel tradet Dominus in manus Philisthiim.
并且耶和华必将你和以色列人交在非利士人的手里。明日你和你众子必与我在一处了;耶和华必将以色列的军兵交在非利士人手里。”
20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
扫罗猛然仆倒,挺身在地,因撒母耳的话甚是惧怕;那一昼一夜,没有吃什么,就毫无气力。
21 Ingressa est itaque mulier illa ad Saul, (conturbatus enim erat valde) dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me.
妇人到扫罗面前,见他极其惊恐,对他说:“婢女听从你的话,不顾惜自己的性命,遵从你所吩咐的。
22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.
现在求你听婢女的话,容我在你面前摆上一点食物,你吃了,可以有气力行路。”
23 Qui renuit, et ait: Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
扫罗不肯,说:“我不吃。”但他的仆人和妇人再三劝他,他才听了他们的话,从地上起来,坐在床上。
24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,
妇人急忙将家里的一只肥牛犊宰了,又拿面抟成无酵饼烤了,
25 et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.
摆在扫罗和他仆人面前。他们吃完,当夜就起身走了。

< I Samuelis 28 >