< Petri I 1 >

1 Petrus Apostolus Iesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ, 2 secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi: Gratia vobis, et pax multiplicetur. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, 4 in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, 5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6 In quo exultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: 7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Iesu Christi: 8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata: 9 reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. 10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: 11 scrutantes in quod, vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuncians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: 12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea, quæ nunc nunciata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant Angeli prospicere. 13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Iesu Christi: 14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: 15 sed secundum eum, qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego Sanctus sum. 17 Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. 18 Scientes quod non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: 19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: 20 præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra, et spes esset in Deo: 22 Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: 23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum: (aiōn g165) 24 quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria eius tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos eius decidit. 25 Verbum autem Domini manet in æternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (aiōn g165)

< Petri I 1 >