< I Paralipomenon 9 >

1 Universus ergo Israel dinumeratus est: et summa eorum scripta est in Libro regum Israel, et Iuda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum
2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.
qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
3 Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iuda, et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda
5 Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii eius.
et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
6 De filiis autem Zara: Iehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
7 Porro de filiis Beniamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana:
porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana
8 et Iobania filius Ieroham: et Ela filius Ozi, filii Mochori: et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Iebaniæ,
et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
9 et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.
et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
10 De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib, et Iachin:
de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
11 Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
12 Porro Adaias filius Ieroham, filii Phassur, filii Melchiæ: et Maasai filius Adiel, filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer:
porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
13 fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:
Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
16 et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
17 Ianitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,
ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
20 Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
21 Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor portæ tabernaculi testimonii.
porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii
22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis: quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
23 tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
24 Per quattuor ventos erant ostiarii, id est, ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Aquilonem, et ad Austrum.
per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in Sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
26 His quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
28 De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
29 De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
31 Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum, quæ in sartagine frigebantur.
et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
32 Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula Sabbata præpararent.
porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
33 Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte iugiter suo ministerio deservirent.
hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent
34 Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Ierusalem.
capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha
36 Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
38 Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem, cum fratribus suis.
porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
39 Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
40 Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
41 Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
42 Ahaz autem genuit Iara: et Iara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa
43 Mosa vero genuit Banaa: cuius filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel.
Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
44 Porro Asel sex filios habuit his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan. Hi sunt filii Asel.
porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel

< I Paralipomenon 9 >