< Psalmorum 32 >

1 Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. 5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. 6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. 7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. 8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. 10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.]

< Psalmorum 32 >