< Isaiæ 21 >

1 Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. 2 Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. 3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. 4 Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. 5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. 6 Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. 7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu. 8 Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. 9 Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. 10 Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.] 11 Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? 12 Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.] 13 Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. 14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti. 15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. 16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. 17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israël locutus est.]

< Isaiæ 21 >