< 욥기 41 >

1 네가 능히 낚시로 악어를 낚을 수 있겠느냐 노끈으로 그 혀를 맬수 있겠느냐
An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?
2 줄로 그 코를 꿸 수 있겠느냐 갈고리로 그 아가미를 꿸 수 있겠느냐
Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
3 그것이 어찌 네게 연속 간구하겠느냐 유순한 말로 네게 이야기하겠느냐
Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
4 어찌 너와 계약하고 영영히 네 종이 되겠느냐
Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
5 네가 어찌 새를 놀리는 것 같이 그것을 놀리겠으며 네 소녀들을 위하여 그것을 매어 두겠느냐
Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
6 어찌 어부의 떼가 그것으로 상품을 삼아 상고들 가운데 나눌 수 있겠느냐
Concident eum amici? divident illum negotiatores?
7 네가 능히 창으로 그 가죽을 찌르거나 작살로 그 머리를 찌를 수 있겠느냐
Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?
8 손을 그것에게 좀 대어 보라 싸울 일이 생각나서 다시는 아니하리라
Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
9 잡으려는 소망은 헛것이라 그것을 보기만 하여도 낙담하지 않겠느냐
Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.]
10 아무도 그것을 격동시킬 용맹이 없거든 능히 나를 당할 자가 누구냐
[Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
11 누가 먼저 내게 주고 나로 갚게 하였느냐 온 천하에 있는 것이 다 내 것이니라
Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
12 내가 악어의 지체와 큰 힘과 훌륭한 구조에 대하여 잠잠치 아니하리라
Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
13 누가 그 가죽을 벗기겠으며 그 아가미 사이로 들어가겠는고
Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit?
14 누가 그 얼굴의 문을 열 수 있을까 그 두루 있는 이가 두렵구나
Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido.
15 견고한 비늘은 그의 자랑이라 서로 연함이 봉한 것 같구나
Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
16 이것 저것이 한데 붙었으니 바람도 그 사이로 들어가지 못하겠고
Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
17 서로 연하여 붙었으니 능히 나눌 수도 없구나
Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
18 그것이 재채기를 한즉 광채가 발하고 그 눈은 새벽 눈꺼풀이 열림 같으며
Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi.
19 그 입에서는 횃불이 나오고 불똥이 뛰어나며
De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.
20 그 콧구멍에서는 연기가 나오니 마치 솥이 끓는 것과 갈대의 타는 것 같구나
De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
21 그 숨이 능히 숯불을 피우니 불꽃이 그 입에서 나오며
Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
22 힘이 그 목에 뭉키었고 두려움이 그 앞에서 뛰는구나
In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas.
23 그 살의 조각들이 서로 연하고 그 몸에 견고하여 움직이지 아니하며
Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
24 그 마음이 돌 같이 단단하니 그 단단함이 맷돌 아랫짝 같구나
Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
25 그것이 일어나면 용사라도 두려워하며 경겁하여 창황하며
Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
26 칼로 칠지라도 쓸데없고 창이나 살이나 작살도 소용이 없구나
Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax:
27 그것이 철을 초개 같이, 놋을 썩은 나무 같이 여기니
reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.
28 살이라도 그것으로 도망하게 못하겠고 물매돌도 그것에게는 겨 같이 여기우는구나
Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
29 몽둥이도 검불 같이 보고 창을 던짐을 우습게 여기며
Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
30 그 배 아래는 날카로운 와륵 같으니 진흙 위에 타작 기계 같이 자취를 내는구나
Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
31 깊은 물로 솥의 물이 끓음 같게 하며 바다로 젖는 향기름 같게 하고
Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
32 자기 뒤에 광채나는 길을 내니 사람의 보기에 바닷물이 백발 같구나
Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem.
33 땅 위에는 그것 같은 것이 없나니 두려움 없게 지음을 받았음이라
Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
34 모든 높은 것을 낮게 보고 모든 교만한 것의 왕이 되느니라
Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.]

< 욥기 41 >