< 레위기 8 >

1 여호와께서 모세에게 일러 가라사대
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 너는 아론과, 그 아들들과, 그 의복과, 관유와, 속죄제의 수송아지와 수양 둘과 무교병 한 광주리를 이끌고
Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis,
3 온 회중을 회막 문에 모으라
et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.
4 모세가 여호와꼐서 자기에게 명하신 대로 하매 회중이 회막 문에 모인지라
Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
5 모세가 회중에게 이르되 '여호와께서 행하라고 명하신 것이 이러하니라' 하고
ait: Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri.
6 아론과 그 아들들을 데려다가 물로 그들을 씻기고
Statimque obtulit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos,
7 아론에게 속옷을 입히며 띠를 띠우고 겉옷을 입히며 에봇을 더하고 에봇의 기묘하게 짠 띠를 띠워서 에봇을 몸에 매고
vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
8 흉패를 붙이고 흉패에 우림과 둠밈을 넣고
quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
9 그 머리에 관을 씌우고 그 관 위 전면에 금패를 붙이니 곧 거룩한 관이라 여호와께서 모세에게 명하심과 같았더라
Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
10 모세가 관유를 취하여 장막과 그 안에 있는 모든 것에 발라 거룩하게 하고
Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
11 또 단에 일곱번 뿌리고 또 그 단과 그 모든 기구와 물두멍과 그 받침에 발라 거룩하게 하고
Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa eius, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
12 또 관유로 아론의 머리에 부어 발라 거룩하게 하고
Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:
13 모세가 또 아론의 아들들을 데려다가 그들에게 속옷을 입히고 띠를 띠우며 관을 씌웠으니 여호와께서 모세에게 명하심과 같았더라
filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut iusserat Dominus.
14 모세가 또 속죄제의 수송아지를 끌어오니 아론과 그 아들들이 그 속죄제 수송아지 머리에 안수하매
Obtulit et vitulum pro peccato. Cumque super caput eius posuisset Aaron, et filii eius manus suas,
15 모세가 잡고 그 피를 취하여 손가락으로 그 피를 단의 네 귀퉁이 뿔에 발라 단을 깨끗하게 하고 그 피는 단 밑에 쏟아 단을 속하여 거룩하게 하고
immolavit eum: hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum. Quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius.
16 또 내장에 덮인 모든 기름과, 간 꺼풀과, 두 콩팥과, 그 기름을 취하여 단 위에 불사르고
Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum iecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis adolevit super altare:
17 그 수송아지 곧 그 가죽과 고기와 똥은 진 밖에 불살랐으니 여호와께서 모세에게 명하심과 같았더라
vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.
18 또 번제의 수양을 드릴새 아론과 그 아들들이 그 수양의 머리에 안수하매
Obtulit et arietem in holocaustum: super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas,
19 모세가 잡아 그 피를 단 주위에 뿌리고
immolavit eum, et fudit sanguinem eius per circuitum altaris.
20 그 수양의 각을 뜨고 그 머리와 각뜬 것과 기름을 불사르고
Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius, et artus, et adipem adolevit igni,
21 물로 내장과 정갱이들을 씻고 그 수양의 전부를 단 위에 불사르니 이는 향기로운 냄새를 위하여 드리는 번제로 여호와께 드리는 화제라 여호와께서 모세에게 명하심과 같았더라
lotis prius intestinis et pedibus. Totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
22 또 다른 수양 곧 위임식의 수양을 드릴새 아론과 그 아들들이 그 수양의 머리에 안수하매
Obtulit et arietem secundum, in consecratione sacerdotum: posueruntque super caput eius Aaron et filii eius manus suas.
23 모세가 잡고 그 피를 취하여 아론의 오른 귓부리와, 오른손 엄지 가락과, 오른발 엄지가락에 바르고
Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine eius, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus eius dextræ, similiter et pedis.
24 아론의 아들들을 데려다가 그 오른 귓부리와, 오른손 엄지가락과, 오른발 엄지가락에 그 피를 바르고 또 그 피를 단 주위에 뿌리고
Obtulit et filios Aaron. Cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:
25 그가 또 그 기름과, 기름진 꼬리와, 내장에 덮인 모든 기름과, 간 꺼풀과, 두 콩팥과, 기름과, 우편 뒷다리를 취하고
adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit.
26 여호와 앞 무교병 광주리에서 무교병 한개와 기름 섞은 떡 한개와 전병 한개를 취하여 그 기름 위에와 우편 뒷다리 위에 놓아
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque posuit super adipes, et armum dextrum,
27 그 전부를 아론의 손과 그 아들들의 손에 두어 여호와 앞에 흔들어 요제를 삼게 하고
tradens simul omnia Aaron et filiis eius. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
28 모세가 그것을 그들의 손에서 취하여 단 윗 번제물 위에 불사르니 이는 향기로운 냄새를 위하여 드리는 위임식 제사로 여호와께 드리는 화제라
rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
29 이에 모세가 그 가슴을 취하여 여호와 앞에 흔들어 요제를 삼았으니 이는 위임식 수양의 모세의 응식이라 여호와께서 모세에게 명하심과 같았더라
Tulitque pectusculum elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
30 모세가 관유와 단 위의 피를 취하여 아론과 그 옷과 그 아들들과 그 아들들의 옷에 뿌려서 아론과 그 옷과 그 아들들과 그 아들들의 옷을 거룩하게 하고
Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius, et super filios illius ac vestes eorum.
31 아론과 그 아들들에게 이르되 `내게 이미 명하시기를 아론과 그 아들들은 먹으라 하셨은즉 너희는 회막 문에서 그 고기를 삶아 위임식 광주리 안의 떡과 아울러 그 곳에서 먹고
Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. Panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii eius comedent eos:
32 고기와 떡의 나머지는 불사를지며
quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
33 위임식은 칠일 동안 행하나니 위임식이 마치는 날까지 칠일 동안은 회막 문에 나가지 말라
De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ. Septem enim diebus finitur consecratio:
34 오늘날 행한 것은 여호와께서 너희를 위하여 속하게 하시려고 명하신 것이니
sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
35 너희는 칠 주야를 회막 문에 거하여 여호와의 부탁을 지키라! 그리하면 사망을 면하리라 내가 이같이 명령을 받았느니라'
Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est.
36 아론과 그 아들들이 여호와께서 모세로 명하신 모든 일을 준행하니라
Feceruntque Aaron et filii eius cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

< 레위기 8 >