< 역대상 16 >

1 하나님의 궤를 메고 들어가서 다윗이 위하여 친 장막 가운데 두고 번제와 화목제를 하나님 앞에 드리니라
Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
2 다윗이 번제와 화목제 드리기를 마치고 여호와의 이름으로 백성에게 축복하고
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3 또 이스라엘 무리의 무론 남녀하고 매 명에 떡 한 덩이와 고기 한 조각과 건포도병 하나씩 나누어 주었더라
Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
4 또 레위 사람을 세워 여호와의 궤 앞에서 섬기며 이스라엘 하나님 여호와를 칭송하며 감사하며 찬양하게 하였으니
Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël:
5 그 두목은 아삽이요 다음은 스가랴와 여이엘과 스미라못과 여히엘과 맛디디아와 엘리압과 브나야와 오벧에돔과 여이엘이라 비파와 수금을 타고 아삽은 제금을 힘있게 치고
Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
6 제사장 브나야와 야하시엘은 항상 하나님의 언약궤 앞에서 나팔을 부니라
Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
7 그 날에 다윗이 아삽과 그 형제를 세워 위선 여호와께 감사하게 하여 이르기를
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:
8 너희는 여호와께 감사하며 그 이름을 불러 아뢰며 그 행사를 만민 중에 알게 할지어다
Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.
9 그에게 노래하며 그를 찬양하며 그 모든 기사를 말할지어다
Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
10 그 성호를 자랑하라 무릇 여호와를 구하는 자는 마음이 즐거울지로다
Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum.
11 여호와와 그 능력을 구할지어다 그 얼굴을 항상 구할지어다
Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper.
12 그 종 이스라엘의 후손 곧 택하신 야곱의 자손 너희는 그 행하신 기사와 그 이적과 그 입의 판단을 기억할지어다
Recordamini mirabilium ejus quæ fecit; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
13 (12절과 같음)
semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.
14 그는 여호와 우리 하나님이시라 그의 판단이 온 땅에 있도다
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.
15 너희는 그 언약 곧 천대에 명하신 말씀을 영원히 기억할지어다
Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis quem præcepit in mille generationes,
16 이것은 아브라함에게 하신 언약이며 이삭에게 하신 맹세며
quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.
17 이는 야곱에게 세우신 율례 곧 이스라엘에게 하신 영원한 언약이라
Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,
18 이르시기를 내가 가나안 땅을 네게 주어 너희 기업의 지경이 되게 하리라 하셨도다
dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ:
19 때에 너희 인수가 적어서 매우 영성하며 그 땅에 객이 되어
cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
20 이 족속에게서 저 족속에게로, 이 나라에서 다른 민족에게로 유리하였도다
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
21 사람이 그들을 해하기를 용납지 아니하시고 그들의 연고로 열왕을 꾸짖어
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
22 이르기를 나의 기름 부은 자를 만지지 말며 나의 선지자를 상하지 말라 하셨도다
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
23 온 땅이여 여호와께 노래하며 구원을 날마다 선포할지어다
Cantate Domino omnis terra; annuntiate ex die in diem salutare ejus:
24 그 영광을 열방 중에, 그 기이한 행적을 만민 중에 선포할지어다
narrate in gentibus gloriam ejus; in cunctis populis mirabilia ejus.
25 여호와는 광대하시니 극진히 찬양할 것이요 모든 신보다 경외할 것임이여
Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
26 만방의 모든 신은 헛것이요 여호와께서는 하늘을 지으셨음이로다
Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit.
27 존귀와 위엄이 그 앞에 있으며 능력과 즐거움이 그 처소에 있도다
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
28 만방의 족속들아 영광과 권능을 여호와께 돌릴지어다 여호와께 돌릴지어다
Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
29 여호와의 이름에 합당한 영광을 그에게 돌릴지어다 예물을 가지고 그 앞에 들어갈지어다 아름답고 거룩한 것으로 여호와께 경배할지어다
Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.
30 온 땅이여 그 앞에서 떨지어다 세계가 굳게 서고 흔들리지 못하는도다
Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 하늘은 기뻐하고 땅은 즐거워하며 열방 중에서는 이르기를 여호와께서 통치하신다 할지로다
Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
32 바다와 거기 충만한 것이 외치며 밭과 그 가운데 모든 것은 즐거워할지로다
Tonet mare et plenitudo ejus; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33 그리 할 때에 삼림의 나무들이 여호와 앞에서 즐거이 노래하리니 주께서 땅을 심판하러 오실 것임이로다
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.
34 여호와께 감사하라 그는 선하시며 그 인자하심이 영원함이로다
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia ejus.
35 너희는 이르기를 우리의 구원의 하나님이여 우리를 구원하여 만국 가운데서 건져 내시고 모으시사 우리로 주의 성호를 감사하며 주의 영예를 찬양하게 하소서 할지어다
Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
36 여호와 이스라엘의 하나님을 영원부터 영원까지 송축할지로다 하매 모든 백성이 아멘하고 여호와를 찬양하였더라
Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
37 다윗이 아삽과 그 형제를 여호와의 언약궤 앞에 머물러 항상 그 궤 앞에서 섬기게 하되 날마다 그 일대로 하게 하였고
Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
38 오벧에돔과 그 형제 육십 팔인과 여두둔의 아들 오벧에돔과 호사로 문지기를 삼았고
Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores;
39 제사장 사독과 그 형제 제사장들로 기브온 산당에서 여호와의 성막 앞에 모시게 하여
Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
40 항상 조석으로 번제단 위에 여호와께 번제를 드리되 여호와의 율법에 기록하여 이스라엘에게 명하신대로 다 준행하게 하였고
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
41 또 저희와 함께 헤만과 여두둔과 그 남아 택함을 받고 녹명된자를 세워 여호와의 자비하심이 영원함을 인하여 감사하게 하였고
Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
42 또 저희와 함께 헤만과 여두둔을 세워 나팔과 제금들과 하나님을 찬송하는 악기로 소리를 크게 내게 하였고 또 여두둔의 아들로 문을 지키게 하였더라
Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 이에 뭇 백성은 각각 그 집으로 돌아가고 다윗도 자기 집을 위하여 축복하려고 돌아갔더라
Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.

< 역대상 16 >