< 箴言 知恵の泉 2 >

1 我が子よ汝もし我が言をうけ 我が誡命を汝のこころに蔵め
Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,
2 斯て汝の耳を智慧に傾け汝の心をさとりにむけ
ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 もし知識を呼求め聰明をえんと汝の聲をあげ
Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ:
4 銀の如くこれを探り 秘れたる寳の如くこれを尋ねば
si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
5 汝ヱホバを畏るることを暁り 神を知ることを得べし
tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies:
6 そはヱホバは智慧をあたへ 知識と聰明とその口より出づればなり
quia Dominus dat sapientiam: et ex ore eius prudentia, et scientia.
7 かれは義人のために聰明をたくはへ 直く行む者の盾となる
Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
8 そは公平の途をたもち その聖徒の途すぢを守りたまへばなり
servans semitas iustitiæ, et vias sanctorum custodiens.
9 斯て汝はつひに公義と公平と正直と一切の善道を暁らん
Tunc intelliges iustitiam, et iudicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
10 すなはち智慧なんぢの心にいり 知識なんぢの霊魂に樂しからん
Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit:
11 謹愼なんぢを守り 聰明なんぢをたもちて
consilium custodiet te, et prudentia servabit te,
12 惡き途よりすくひ虚偽をかたる者より救はん
ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur:
13 彼等は直き途をはなれて幽暗き路に行み
qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas:
14 惡を行ふを樂しみ 惡者のいつはりを悦び
qui lætantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis:
15 その途はまがり その行爲は邪曲なり
quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
16 聰明はまた汝を妓女より救ひ 言をもて諂ふ婦より救はん
Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, quæ mollit sermones suos,
17 彼はわかき時の侶をすて その神に契約せしことを忘るるなり
et relinquit Ducem pubertatis suæ,
18 その家は死に下り その途は陰府に赴く
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitæ ipsius. (questioned)
19 凡てかれにゆく者は歸らず また生命の途に達らざるなり
Omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
20 聰明汝をたもちてよき途に行ませ 義人の途を守らしめん
Ut ambules in via bona: et calles iustorum custodias.
21 そは義人は地にながらへをり 完全者は地に止らん
Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.
22 されど惡者は地より亡され悖逆者は地より抜さらるべし
Impii vero de terra perdentur: et qui inique agunt, auferentur ex ea.

< 箴言 知恵の泉 2 >