< ヨブ 記 14 >

1 婦の產む人はその日少なくして艱難多し
Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
2 その來ること花のごとくにして散り 其馳ること影のごとくにして止まらず
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
3 なんぢ是のごとき者に汝の目を啓きたまふや 汝われを汝の前にひきて審判したまふや
Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium?
4 誰か清き物を汚れたる物の中より出し得る者あらん 一人も無し
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
5 その日旣に定まり その月の數なんぢに由り 汝これが區域を立て越ざらしめたまふなれば
Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui præteriri non poterunt.
6 是に目を離して安息を得させ 之をして傭人のその日を樂しむがごとくならしめたまへ
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies eius.
7 それ木には望あり 假令砍るるとも復芽を出してその枝絶ず
Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant.
8 たとひ其根地の中に老い 幹土に枯るとも
Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9 水の潤霑にあへば即ち芽をふき枝を出して若樹に異ならず
Ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est:
10 然ど人は死れば消うす 人氣絶なば安に在んや
Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi quæso est?
11 水は海に竭き河は涸てかわく
Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
12 是のごとく人も寢臥てまた興ず 天の盡るまで目覺ず睡眠を醒さざるなり
Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
13 願はくは汝われを陰府に藏し 汝の震怒の息むまで我を掩ひ 我ために期を定め而して我を念ひたまへ (Sheol h7585)
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Sheol h7585)
14 人もし死ばまた生んや 我はわが征戰の諸日の間望みをりて我が變更の來るを待ん
Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
15 なんぢ我を呼たまはん 而して我こたへん 汝かならず汝の手の作を顧みたまはん
Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
16 今なんぢは我に歩履を數へたまふ 我罪を汝うかがひたまはざらんや
Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
17 わが愆は凡て嚢の中に封じてあり汝わが罪を縫こめたまふ
Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
18 それ山も倒れて終に崩れ巖石も移りてその處を離る
Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo.
19 水は石を鑿ち 浪は地の塵を押流す 汝は人の望を斷たまふ
Lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
20 なんぢは彼を永く攻なやまして去ゆかしめ 彼の面容の變らせて逐やりたまふ
Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem eius, et emittes eum.
21 その子尊貴なるも彼は之を知ず 卑賤なるもまた之を曉らざるなり
Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget.
22 只己みづからその肉に痛苦を覺え己みづからその心に哀く而已
Attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.

< ヨブ 記 14 >