< איוב 17 >

רוחי חבלה ימי נזעכו קברים לי 1
Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.
אם-לא התלים עמדי ובהמרותם תלן עיני 2
Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
שימה-נא ערבני עמך מי הוא לידי יתקע 3
Libera me Dominue, et pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me.
כי-לבם צפנת משכל על-כן לא תרמם 4
Cor eorum longe fecisti a disciplina, propterea non exaltabuntur.
לחלק יגיד רעים ועיני בניו תכלנה 5
Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum eius deficient.
והציגני למשל עמים ותפת לפנים אהיה 6
Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
ותכה מכעש עיני ויצרי כצל כלם 7
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
ישמו ישרים על-זאת ונקי על-חנף יתערר 8
Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
ויאחז צדיק דרכו וטהר-ידים יסיף אמץ 9
Et tenebit iustus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
ואולם--כלם תשבו ובאו נא ולא-אמצא בכם חכם 10
Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
ימי עברו זמתי נתקו-- מורשי לבבי 11
Dies mei transierunt, cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum:
לילה ליום ישימו אור קרוב מפני-חשך 12
Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
אם-אקוה שאול ביתי בחשך רפדתי יצועי (Sheol h7585) 13
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. (Sheol h7585)
לשחת קראתי אבי אתה אמי ואחתי לרמה 14
Putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror mea, vermibus.
ואיה אפו תקותי ותקותי מי ישורנה 15
Ubi est ergo nunc præstolatio mea, et patientiam meam quis considerat?
בדי שאל תרדנה אם-יחד על-עפר נחת (Sheol h7585) 16
In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi? (Sheol h7585)

< איוב 17 >