< ישעה 35 >

יששום מדבר וציה ותגל ערבה ותפרח כחבצלת 1
Laetabitur deserta et invia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
פרח תפרח ותגל אף גילת ורנן--כבוד הלבנון נתן לה הדר הכרמל והשרון המה יראו כבוד יהוה הדר אלהינו 2
Germinans germinabit, et exultabit laetabunda et laudans: gloria Libani data est ei: decor Carmeli, et Saron, ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
חזקו ידים רפות וברכים כשלות אמצו 3
Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
אמרו לנמהרי לב חזקו אל תיראו הנה אלהיכם נקם יבוא--גמול אלהים הוא יבוא וישעכם 4
Dicite pusillanimes: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos.
אז תפקחנה עיני עורים ואזני חרשים תפתחנה 5
Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
אז ידלג כאיל פסח ותרן לשון אלם כי נבקעו במדבר מים ונחלים בערבה 6
Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine.
והיה השרב לאגם וצמאון למבועי מים בנוה תנים רבצה חציר לקנה וגמא 7
Et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et iunci.
והיה שם מסלול ודרך ודרך הקדש יקרא לה--לא יעברנו טמא והוא למו הלך דרך ואוילים לא יתעו 8
Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
לא יהיה שם אריה ופריץ חיות בל יעלנה--לא תמצא שם והלכו גאולים 9
Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi: et ambulabunt qui liberati fuerint.
ופדויי יהוה ישבון ובאו ציון ברנה ושמחת עולם על ראשם ששון ושמחה ישיגו ונסו יגון ואנחה 10
Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude: et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.

< ישעה 35 >