< ישעה 16 >

שלחו כר משל ארץ מסלע מדברה אל הר בת ציון 1
Emitte agnum Domine dominatorem terræ, de Petra deserti ad montem filiæ Sion.
והיה כעוף נודד קן משלח--תהיינה בנות מואב מעברת לארנון 2
Et erit: Sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon.
הביאו (הביאי) עצה עשו פלילה שיתי כליל צלך בתוך צהרים סתרי נדחים--נדד אל תגלי 3
Ini consilium, coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie. Absconde fugientes, et vagos ne prodas.
יגורו בך נדחי מואב הוי סתר למו מפני שודד כי אפס המץ כלה שד תמו רמס מן הארץ 4
Habitabunt apud te profugi mei: Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser: defecit qui conculcabat terram.
והוכן בחסד כסא וישב עליו באמת באהל דוד שפט ודרש משפט ומהר צדק 5
Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, iudicans et quærens iudicium, et velociter reddens quod iustum est.
שמענו גאון מואב גא מאד גאותו וגאונו ועברתו לא כן בדיו 6
Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: superbia eius et arrogantia eius, et indignatio eius plusquam fortitudo eius.
לכן ייליל מואב למואב--כלה ייליל לאשישי קיר חרשת תהגו אך נכאים 7
Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his, qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
כי שדמות חשבון אמלל גפן שבמה בעלי גוים הלמו שרוקיה--עד יעזר נגעו תעו מדבר שלחותיה נטשו עברו ים 8
Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini Gentium exciderunt: flagella eius usque ad Iazer pervenerunt: erraverunt in deserto, propagines eius relictæ sunt, transierunt mare.
על כן אבכה בבכי יעזר גפן שבמה אריוך דמעתי חשבון ואלעלה כי על קיצך ועל קצירך הידד נפל 9
Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama: inebriabo de lacryma mea Hesebon, et Eleale: quoniam super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit.
ונאסף שמחה וגיל מן הכרמל ובכרמים לא ירנן לא ירעע יין ביקבים לא ידרך הדרך--הידד השבתי 10
Et auferetur lætitia et exultatio de Carmelo, et in vineis non exultabit neque iubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli.
על כן מעי למואב ככנור יהמו וקרבי לקיר חרש 11
Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
והיה כי נראה כי נלאה מואב על הבמה ובא אל מקדשו להתפלל ולא יוכל 12
Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.
זה הדבר אשר דבר יהוה אל מואב--מאז 13
Hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc:
ועתה דבר יהוה לאמר בשלש שנים כשני שכיר ונקלה כבוד מואב בכל ההמון הרב ושאר מעט מזער לוא כביר 14
et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi anni mercenarii auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.

< ישעה 16 >