< דברי הימים א 3 >

ואלה היו בני דויד אשר נולד לו בחברון הבכור אמנן לאחינעם היזרעאלית שני דניאל לאביגיל הכרמלית 1
David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
השלשי לאבשלום בן מעכה בת תלמי מלך גשור הרביעי אדניה בן חגית 2
tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
החמישי שפטיה לאביטל הששי יתרעם לעגלה אשתו 3
quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
ששה נולד לו בחברון וימלך שם שבע שנים וששה חדשים ושלשים ושלוש שנה מלך בירושלם 4
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
ואלה נולדו לו בירושלים שמעא ושובב ונתן ושלמה ארבעה לבת שוע בת עמיאל 5
Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel:
ויבחר ואלישמע ואליפלט 6
Jebaar quoque et Elisama,
ונגה ונפג ויפיע 7
et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
ואלישמע ואלידע ואליפלט תשעה 8
necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
כל בני דויד--מלבד בני פילגשים ותמר אחותם 9
omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
ובן שלמה רחבעם אביה בנו אסא בנו יהושפט בנו 10
Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
יורם בנו אחזיהו בנו יואש בנו 11
pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:
אמציהו בנו עזריה בנו יותם בנו 12
et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham
אחז בנו חזקיהו בנו מנשה בנו 13
procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
אמון בנו יאשיהו בנו 14
Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
ובני יאשיהו--הבכור יוחנן השני יהויקים השלשי צדקיהו הרביעי שלום 15
Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
ובני יהויקים--יכניה בנו צדקיה בנו 16
De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
ובני יכניה אסר שאלתיאל בנו 17
Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel,
ומלכירם ופדיה ושנאצר יקמיה הושמע ונדביה 18
Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
ובני פדיה זרבבל ושמעי ובן זרבבל משלם וחנניה ושלמית אחותם 19
De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
וחשבה ואהל וברכיה וחסדיה יושב חסד--חמש 20
Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
ובן חנניה פלטיה וישעיה בני רפיה בני ארנן בני עבדיה בני שכניה 21
Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
ובני שכניה שמעיה ובני שמעיה חטוש ויגאל ובריח ונעריה ושפט--ששה 22
Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
ובן נעריה אליועיני וחזקיה ועזריקם--שלשה 23
Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
ובני אליועיני הודיוהו (הודויהו) ואלישיב ופליה ועקוב ויוחנן ודליה וענני--שבעה 24
Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.

< דברי הימים א 3 >