< 利未記 18 >

1 耶和華對摩西說:
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 「你曉諭以色列人說:我是耶和華-你們的上帝。
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:
3 你們從前住的埃及地,那裏人的行為,你們不可效法,我要領你們到的迦南地,那裏人的行為也不可效法,也不可照他們的惡俗行。
iuxta consuetudinem Terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et iuxta morem Regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
4 你們要遵我的典章,守我的律例,按此而行。我是耶和華-你們的上帝。
Facietis iudicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. ego Dominus Deus vester.
5 所以,你們要守我的律例典章;人若遵行,就必因此活着。我是耶和華。
Custodite leges meas atque iudicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
6 「你們都不可露骨肉之親的下體,親近他們。我是耶和華。
Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
7 不可露你母親的下體,羞辱了你父親。她是你的母親,不可露她的下體。
Turpitudinem patris tui turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est. non revelabis turpitudinem eius.
8 不可露你繼母的下體;這本是你父親的下體。
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
9 你的姊妹,不拘是異母同父的,是異父同母的,無論是生在家生在外的,都不可露她們的下體。
Turpitudinem sororis tuæ ex patre, sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
10 不可露你孫女或是外孫女的下體,露了她們的下體就是露了自己的下體。
Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.
11 你繼母從你父親生的女兒本是你的妹妹,不可露她的下體。
Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
12 不可露你姑母的下體;她是你父親的骨肉之親。
Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
13 不可露你姨母的下體;她是你母親的骨肉之親。
Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
14 不可親近你伯叔之妻,羞辱了你伯叔;她是你的伯叔母。
Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem eius, quæ tibi affinitate coniungitur.
15 不可露你兒婦的下體;她是你兒子的妻,不可露她的下體。
Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.
16 不可露你弟兄妻子的下體;這本是你弟兄的下體。
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
17 不可露了婦人的下體,又露她女兒的下體,也不可娶她孫女或是外孫女,露她們的下體;她們是骨肉之親,這本是大惡。
Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ eius non revelabis. Filiam filii eius, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam eius: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
18 你妻還在的時候,不可另娶她的姊妹作對頭,露她的下體。
Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente.
19 「女人行經不潔淨的時候,不可露她的下體,與她親近。
Ad mulierem, quæ patitur menstrua, non accedes, nec revelabis fœditatem eius.
20 不可與鄰舍的妻行淫,玷污自己。
Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
21 不可使你的兒女經火歸與摩洛,也不可褻瀆你上帝的名。我是耶和華。
De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
22 不可與男人苟合,像與女人一樣;這本是可憎惡的。
Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
23 不可與獸淫合,玷污自己。女人也不可站在獸前,與牠淫合;這本是逆性的事。
Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento, nec miscebitur ei: quia scelus est.
24 「在這一切的事上,你們都不可玷污自己;因為我在你們面前所逐出的列邦,在這一切的事上玷污了自己;
Nec polluamini in omnibus his, quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego eiiciam ante conspectum vestrum,
25 連地也玷污了,所以我追討那地的罪孽,那地也吐出它的居民。
et quibus polluta est terra: cuius ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
26 故此,你們要守我的律例典章。這一切可憎惡的事,無論是本地人,是寄居在你們中間的外人,都不可行,(
Custodite legitima mea atque iudicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
27 在你們以先居住那地的人行了這一切可憎惡的事,地就玷污了,)
Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
28 免得你們玷污那地的時候,地就把你們吐出,像吐出在你們以先的國民一樣。
Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
29 無論甚麼人,行了其中可憎的一件事,必從民中剪除。
Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
30 所以,你們要守我所吩咐的,免得你們隨從那些可憎的惡俗,就是在你們以先的人所常行的,以致玷污了自己。我是耶和華-你們的上帝。」
Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

< 利未記 18 >