< 約書亞記 12 >

1 以色列人在約旦河外向日出之地擊殺二王,得他們的地,就是從亞嫩谷直到黑門山,並東邊的全亞拉巴之地。
Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt Terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem Orientalem plagam, quae respicit solitudinem.
2 這二王,有住希實本、亞摩利人的王西宏。他所管之地是從亞嫩谷邊的亞羅珥和谷中的城,並基列一半,直到亞捫人的境界,雅博河
Sehon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiaeque Galaad, usque ad torrentem Ieboc, qui est terminus filiorum Ammon.
3 與 約旦河東邊的亞拉巴,直到基尼烈海,又到亞拉巴的海,就是鹽海,通伯‧耶西末的路,以及南方,直到毗斯迦的山根。
et a solitudine usque ad Mare Ceneroth contra Orientem, et usque ad Mare deserti, quod est mare salsissimum, ad Orientalem plagam per viam quae ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quae subiacet Asedoth, Phasga.
4 又有巴珊王噩。他是利乏音人所剩下的,住在亞斯他錄和以得來。
Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
5 他所管之地是黑門山、撒迦、巴珊全地,直到基述人和瑪迦人的境界,並基列一半,直到希實本王西宏的境界。
Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.
6 這二王是耶和華僕人摩西和以色列人所擊殺的;耶和華僕人摩西將他們的地賜給呂便人、迦得人,和瑪拿西半支派的人為業。
Moyses famulus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque Terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse.
7 約書亞和以色列人在約旦河西擊殺了諸王。他們的地是從黎巴嫩平原的巴力‧迦得,直到上西珥的哈拉山。約書亞就將那地按着以色列支派的宗族分給他們為業,
Hi sunt reges Terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad Occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem, cuius pars ascendit in Seir: tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,
8 就是赫人、亞摩利人、迦南人、比利洗人、希未人、耶布斯人的山地、高原亞拉巴、山坡、曠野,和南地。
tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Aseroth, et in solitudine, ac in meridie Hethaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus.
9 他們的王:一個是耶利哥王,一個是靠近伯特利的艾城王,
Rex Iericho unus: rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus:
10 一個是耶路撒冷王,一個是希伯崙王,
rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,
11 一個是耶末王,一個是拉吉王,
rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,
12 一個是伊磯倫王,一個是基色王,
rex Eglon unus, rex Gazer unus,
13 一個是底璧王,一個是基德王,
rex Dabir unus, rex Gader unus,
14 一個是何珥瑪王,一個是亞拉得王,
rex Herma unus, rex Hered unus,
15 一個是立拿王,一個是亞杜蘭王,
rex Lebna unus, rex Adullam unus,
16 一個是瑪基大王,一個是伯特利王,
rex Maceda unus, rex Bethel unus,
17 一個是他普亞王,一個是希弗王,
rex Taphua unus, rex Opher unus,
18 一個是亞弗王,一個是拉沙崙王,
rex Aphec unus, rex Saron unus,
19 一個是瑪頓王,一個是夏瑣王,
rex Madon unus, rex Asor unus,
20 一個是伸崙‧米崙王,一個是押煞王,
rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
21 一個是他納王,一個是米吉多王,
rex Thenac unus, rex Mageddo unus,
22 一個是基低斯王,一個是靠近迦密的約念王,
rex Cades unus, rex Iachanan Carmeli unus,
23 一個是多珥山岡的多珥王,一個是吉甲的戈印王,
rex Dor, et provinciae Dor unus, rex Gentium Galgal unus,
24 一個是得撒王;共計三十一個王。
rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.

< 約書亞記 12 >