< 約伯記 5 >

1 你且呼求,有誰答應你? 諸聖者之中,你轉向哪一位呢?
Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
2 忿怒害死愚妄人; 嫉妒殺死癡迷人。
Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
3 我曾見愚妄人扎下根, 但我忽然咒詛他的住處。
Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim.
4 他的兒女遠離穩妥的地步, 在城門口被壓,並無人搭救。
Longe fient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
5 他的莊稼有飢餓的人吃盡了, 就是在荊棘裏的也搶去了; 他的財寶有網羅張口吞滅了。
Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
6 禍患原不是從土中出來; 患難也不是從地裏發生。
Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
7 人生在世必遇患難, 如同火星飛騰。
Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
8 至於我,我必仰望上帝, 把我的事情託付他。
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:
9 他行大事不可測度, 行奇事不可勝數:
Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero:
10 降雨在地上, 賜水於田裏;
Qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa:
11 將卑微的安置在高處, 將哀痛的舉到穩妥之地;
Qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate:
12 破壞狡猾人的計謀, 使他們所謀的不得成就。
Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant:
13 他叫有智慧的中了自己的詭計, 使狡詐人的計謀速速滅亡。
Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat:
14 他們白晝遇見黑暗, 午間摸索如在夜間。
Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.
15 上帝拯救窮乏人 脫離他們口中的刀和強暴人的手。
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
16 這樣,貧寒的人有指望, 罪孽之輩必塞口無言。
Et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
17 上帝所懲治的人是有福的! 所以你不可輕看全能者的管教。
Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:
18 因為他打破,又纏裹; 他擊傷,用手醫治。
Quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus eius sanabunt.
19 你六次遭難,他必救你; 就是七次,災禍也無法害你。
In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
20 在饑荒中,他必救你脫離死亡; 在爭戰中,他必救你脫離刀劍的權力。
In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
21 你必被隱藏,不受口舌之害; 災殃臨到,你也不懼怕。
A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
22 你遇見災害饑饉,就必嬉笑; 地上的野獸,你也不懼怕。
In vastitate, et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
23 因為你必與田間的石頭立約; 田裏的野獸也必與你和好。
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
24 你必知道你帳棚平安, 要查看你的羊圈,一無所失;
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis.
25 也必知道你的後裔將來發達, 你的子孫像地上的青草。
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
26 你必壽高年邁才歸墳墓, 好像禾捆到時收藏。
Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
27 這理,我們已經考察,本是如此。 你須要聽,要知道是與自己有益。
Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.

< 約伯記 5 >