< 以賽亞書 66 >

1 耶和華如此說: 天是我的座位; 地是我的腳凳。 你們要為我造何等的殿宇? 哪裏是我安息的地方呢?
Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum: quæ est ista Domus, quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ?
2 耶和華說:這一切都是我手所造的, 所以就都有了。 但我所看顧的, 就是虛心痛悔、 因我話而戰兢的人。
Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
3 假冒為善的宰牛,好像殺人, 獻羊羔,好像打折狗項, 獻供物,好像獻豬血, 燒乳香,好像稱頌偶像。 這等人揀選自己的道路, 心裏喜悅行可憎惡的事。
Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem: qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
4 我也必揀選迷惑他們的事, 使他們所懼怕的臨到他們; 因為我呼喚,無人答應; 我說話,他們不聽從; 反倒行我眼中看為惡的, 揀選我所不喜悅的。
Unde et ego eligam illusiones eorum: et quæ timebant, adducam eis: quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt.
5 你們因耶和華言語戰兢的人當聽他的話: 你們的弟兄-就是恨惡你們, 因我名趕出你們的,曾說: 願耶和華得榮耀, 使我們得見你們的喜樂; 但蒙羞的究竟是他們!
Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius: dixerunt fratres vestri odientes vos, et abiicientes propter nomen meum: glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra: ipsi autem confundentur.
6 有喧嘩的聲音出自城中! 有聲音出於殿中! 是耶和華向仇敵施行報應的聲音!
Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
7 錫安未曾劬勞就生產, 未覺疼痛就生出男孩。
Antequam parturiret peperit: antequam veniret partus eius, peperit masculum.
8 國豈能一日而生? 民豈能一時而產? 因為錫安一劬勞便生下兒女, 這樣的事誰曾聽見? 誰曾看見呢?
Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una? aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?
9 耶和華說:我既使她臨產, 豈不使她生產呢? 你的上帝說:我既使她生產, 豈能使她閉胎不生呢?
Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus?
10 你們愛慕耶路撒冷的 都要與她一同歡喜快樂; 你們為她悲哀的 都要與她一同樂上加樂;
Lætamini cum Ierusalem, et exultate in ea, omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam
11 使你們在她安慰的懷中吃奶得飽, 使他們得她豐盛的榮耀, 猶如擠奶,滿心喜樂。
ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis eius: ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius.
12 耶和華如此說: 我要使平安延及她,好像江河, 使列國的榮耀延及她,如同漲溢的河。 你們要從中享受; 你們必蒙抱在肋旁,搖弄在膝上。
Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
13 母親怎樣安慰兒子,我就照樣安慰你們; 你們也必因耶路撒冷得安慰。
Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini.
14 你們看見,就心中快樂; 你們的骨頭必得滋潤像嫩草一樣; 而且耶和華的手向他僕人所行的必被人知道; 他也要向仇敵發惱恨。
Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et cognoscetur manus Domini servis eius, et indignabitur inimicis suis.
15 看哪,耶和華必在火中降臨; 他的車輦像旋風, 以烈怒施行報應, 以火焰施行責罰;
Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ eius: reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis:
16 因為耶和華在一切有血氣的人身上, 必以火與刀施行審判; 被耶和華所殺的必多。
quia in igne Dominus diiudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino,
17 「那些分別為聖、潔淨自己的,進入園內跟在其中一個人的後頭,吃豬肉和倉鼠並可憎之物,他們必一同滅絕;這是耶和華說的。
qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post ianuam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus.
18 「我知道他們的行為和他們的意念。時候將到,我必將萬民萬族聚來,看見我的榮耀,
Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum: venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam.
19 我要顯神蹟在他們中間。逃脫的,我要差到列國去,就是到他施、普勒、拉弓的路德和土巴、雅完,並素來沒有聽見我名聲、沒有看見我榮耀遼遠的海島;他們必將我的榮耀傳揚在列國中。
Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad Gentes in mare, in Africam, et Lydiam tendentes sagittam: in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annunciabunt gloriam meam Gentibus,
20 他們必將你們的弟兄從列國中送回,使他們或騎馬,或坐車,坐轎,騎騾子,騎獨峰駝,到我的聖山耶路撒冷,作為供物獻給耶和華,好像以色列人用潔淨的器皿盛供物奉到耶和華的殿中;這是耶和華說的。
et adducent omnes fratres vestros de cunctis Gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini.
21 耶和華說:我也必從他們中間取人為祭司,為利未人。」
Et assumam ex eis in sacerdotes, et levitas, dicit Dominus:
22 耶和華說:我所要造的新天新地, 怎樣在我面前長存; 你們的後裔和你們的名字也必照樣長存。
Quia sicut cæli novi, et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum.
23 每逢月朔、安息日, 凡有血氣的必來在我面前下拜。 這是耶和華說的。
Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
24 他們必出去觀看那些違背我人的屍首; 因為他們的蟲是不死的; 他們的火是不滅的; 凡有血氣的都必憎惡他們。
Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prævaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.

< 以賽亞書 66 >