< 列王紀上 1 >

1 大衛王年紀老邁,雖用被遮蓋,仍不覺暖。
et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat
2 所以臣僕對他說:「不如為我主我王尋找一個處女,使她伺候王,奉養王,睡在王的懷中,好叫我主我王得暖。」
dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem
3 於是在以色列全境尋找美貌的童女,尋得書念的一個童女亞比煞,就帶到王那裏。
quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem
4 這童女極其美貌,她奉養王,伺候王,王卻沒有與她親近。
erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam
5 那時,哈及的兒子亞多尼雅自尊,說:「我必作王」,就為自己預備車輛、馬兵,又派五十人在他前頭奔走。
Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent
6 他父親素來沒有使他憂悶,說:「你是做甚麼呢?」他甚俊美,生在押沙龍之後。
nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom
7 亞多尼雅與洗魯雅的兒子約押,和祭司亞比亞他商議;二人就順從他,幫助他。
et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniae
8 但祭司撒督、耶何耶大的兒子比拿雅、先知拿單、示每、利以,並大衛的勇士都不順從亞多尼雅。
Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia
9 一日,亞多尼雅在隱‧羅結旁、瑣希列磐石那裏宰了牛羊、肥犢,請他的諸弟兄,就是王的眾子,並所有作王臣僕的猶大人;
immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis
10 惟獨先知拿單和比拿雅並勇士,與他的兄弟所羅門,他都沒有請。
Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit
11 拿單對所羅門的母親拔示巴說:「哈及的兒子亞多尼雅作王了,你沒有聽見嗎?我們的主大衛卻不知道。
dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat
12 現在我可以給你出個主意,好保全你和你兒子所羅門的性命。
nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis
13 你進去見大衛王,對他說:『我主我王啊,你不曾向婢女起誓說:你兒子所羅門必接續我作王,坐在我的位上嗎?現在亞多尼雅怎麼作了王呢?』
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias
14 你還與王說話的時候,我也隨後進去,證實你的話。」
et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos
15 拔示巴進入內室見王,王甚老邁,書念的童女亞比煞正伺候王。
ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei
16 拔示巴向王屈身下拜;王說:「你要甚麼?」
inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis
17 她說:「我主啊,你曾向婢女指着耶和華-你的上帝起誓說:『你兒子所羅門必接續我作王,坐在我的位上。』
quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo
18 現在亞多尼雅作王了,我主我王卻不知道。
et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante
19 他宰了許多牛羊、肥犢,請了王的眾子和祭司亞比亞他,並元帥約押;惟獨王的僕人所羅門,他沒有請。
mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit
20 我主我王啊,以色列眾人的眼目都仰望你,等你曉諭他們,在我主我王之後誰坐你的位。
verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te
21 若不然,到我主我王與列祖同睡以後,我和我兒子所羅門必算為罪人了。」
eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores
22 拔示巴還與王說話的時候,先知拿單也進來了。
adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit
23 有人奏告王說:「先知拿單來了。」拿單進到王前,臉伏於地。
et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram
24 拿單說:「我主我王果然應許亞多尼雅說『你必接續我作王,坐在我的位上』嗎?
dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum
25 他今日下去,宰了許多牛羊、肥犢,請了王的眾子和軍長,並祭司亞比亞他;他們正在亞多尼雅面前吃喝,說:『願亞多尼雅王萬歲!』
quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias
26 惟獨我,就是你的僕人和祭司撒督,耶何耶大的兒子比拿雅,並王的僕人所羅門,他都沒有請。
me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit
27 這事果然出乎我主我王嗎?王卻沒有告訴僕人們,在我主我王之後誰坐你的位。」
numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum
28 大衛王吩咐說:「叫拔示巴來。」拔示巴就進來,站在王面前。
et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum
29 王起誓說:「我指着救我性命脫離一切苦難、永生的耶和華起誓。
iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia
30 我既然指着耶和華-以色列的上帝向你起誓說:你兒子所羅門必接續我作王,坐在我的位上。我今日就必照這話而行。」
quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie
31 於是,拔示巴臉伏於地,向王下拜,說:「願我主大衛王萬歲!」
submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum
32 大衛王又吩咐說:「將祭司撒督、先知拿單、耶何耶大的兒子比拿雅召來!」他們就都來到王面前。
dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram rege
33 王對他們說:「要帶領你們主的僕人,使我兒子所羅門騎我的騾子,送他下到基訓;
dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion
34 在那裏,祭司撒督和先知拿單要膏他作以色列的王;你們也要吹角,說:『願所羅門王萬歲!』
et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon
35 然後要跟隨他上來,使他坐在我的位上,接續我作王。我已立他作以色列和猶大的君。」
et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam
36 耶何耶大的兒子比拿雅對王說:「阿們!願耶和華-我主我王的上帝也這樣命定。
et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis
37 耶和華怎樣與我主我王同在,願他照樣與所羅門同在,使他的國位比我主大衛王的國位更大。」
quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David
38 於是,祭司撒督、先知拿單、耶何耶大的兒子比拿雅,和基利提人、比利提人都下去使所羅門騎大衛王的騾子,將他送到基訓。
descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion
39 祭司撒督就從帳幕中取了盛膏油的角來,用膏膏所羅門。人就吹角,眾民都說:「願所羅門王萬歲!」
sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon
40 眾民跟隨他上來,且吹笛,大大歡呼,聲音震地。
et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum
41 亞多尼雅和所請的眾客筵宴方畢,聽見這聲音;約押聽見角聲就說:「城中為何有這響聲呢?」
audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis
42 他正說話的時候,祭司亞比亞他的兒子約拿單來了。亞多尼雅對他說:「進來吧!你是個忠義的人,必是報好信息。」
adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians
43 約拿單對亞多尼雅說:「我們的主大衛王誠然立所羅門為王了。
responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem
44 王差遣祭司撒督、先知拿單、耶何耶大的兒子比拿雅,和基利提人、比利提人都去使所羅門騎王的騾子。
misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis
45 祭司撒督和先知拿單在基訓已經膏他作王。眾人都從那裏歡呼着上來,聲音使城震動,這就是你們所聽見的聲音;
unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistis
46 並且所羅門登了國位。
sed et Salomon sedit super solio regni
47 王的臣僕也來為我們的主大衛王祝福,說:『願王的上帝使所羅門的名比王的名更尊榮;使他的國位比王的國位更大。』王就在床上屈身下拜。
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo
48 王又說:『耶和華-以色列的上帝是應當稱頌的;因他賜我一人今日坐在我的位上,我也親眼看見了。』」
insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis
49 亞多尼雅的眾客聽見這話就都驚懼,起來四散。
territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam
50 亞多尼雅懼怕所羅門,就起來,去抓住祭壇的角。
Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris
51 有人告訴所羅門說:「亞多尼雅懼怕所羅門王,現在抓住祭壇的角,說:『願所羅門王今日向我起誓,必不用刀殺僕人。』」
et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio
52 所羅門說:「他若作忠義的人,連一根頭髮也不致落在地上;他若行惡,必要死亡。」
dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur
53 於是所羅門王差遣人,使亞多尼雅從壇上下來,他就來,向所羅門王下拜;所羅門對他說:「你回家去吧!」
misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam

< 列王紀上 1 >