< 歷代志上 5 >

1 以色列的長子原是呂便;因他污穢了父親的床,他長子的名分就歸了約瑟。只是按家譜他不算長子。
Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
2 猶大勝過一切弟兄,君王也是從他而出;長子的名分卻歸約瑟。
Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.)
3 以色列長子呂便的兒子是哈諾、法路、希斯倫、迦米。
Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
4 約珥的兒子是示瑪雅;示瑪雅的兒子是歌革;歌革的兒子是示每;
Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
5 示每的兒子是米迦;米迦的兒子是利亞雅;利亞雅的兒子是巴力;
Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
6 巴力的兒子是備拉。這備拉作呂便支派的首領,被亞述王提革拉‧毗列色擄去。
Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7 他的弟兄照着宗族,按着家譜作族長的是耶利、撒迦利雅、比拉。
Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
8 比拉是亞撒的兒子;亞撒是示瑪的兒子;示瑪是約珥的兒子;約珥所住的地方是從亞羅珥直到尼波和巴力‧免,
Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
9 又向東延到幼發拉底河這邊的曠野,因為他們在基列地牲畜增多。
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
10 掃羅年間,他們與夏甲人爭戰,夏甲人倒在他們手下,他們就在基列東邊的全地,住在夏甲人的帳棚裏。
In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
11 迦得的子孫在呂便對面,住在巴珊地,延到撒迦。
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha:
12 他們中間有作族長的約珥,有作副族長的沙番,還有雅乃和住在巴珊的沙法。
Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan.
13 他們族弟兄是米迦勒、米書蘭、示巴、約賴、雅干、細亞、希伯,共七人。
Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
14 這都是亞比孩的兒子。亞比孩是戶利的兒子;戶利是耶羅亞的兒子;耶羅亞是基列的兒子;基列是米迦勒的兒子;米迦勒是耶示篩的兒子;耶示篩是耶哈多的兒子;耶哈多是布斯的兒子。
Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
15 還有古尼的孫子、押比疊的兒子亞希。這都是作族長的。
Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
16 他們住在基列與巴珊和巴珊的鄉村,並沙崙的郊野,直到四圍的交界。
Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
17 這些人在猶大王約坦並在以色列王耶羅波安年間,都載入家譜。
Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.
18 呂便人、迦得人,和瑪拿西半支派的人,能拿盾牌和刀劍、拉弓射箭、出征善戰的勇士共有四萬四千七百六十名。
Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
19 他們與夏甲人、伊突人、拿非施人、挪答人爭戰。
Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab
20 他們得了上帝的幫助,夏甲人和跟隨夏甲的人都交在他們手中;因為他們在陣上呼求上帝,倚賴上帝,上帝就應允他們。
præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
21 他們擄掠了夏甲人的牲畜,有駱駝五萬,羊二十五萬,驢二千;又有人十萬。
Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
22 敵人被殺仆倒的甚多,因為這爭戰是出乎上帝。他們就住在敵人的地上,直到被擄的時候。
Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
23 瑪拿西半支派的人住在那地。從巴珊延到巴力‧黑們、示尼珥與黑門山。
Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat.
24 他們的族長是以弗、以示、以列、亞斯列、耶利米、何達威雅、雅疊,都是大能的勇士,是有名的人,也是作族長的。
Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
25 他們得罪了他們列祖的上帝,隨從那地之民的神行邪淫;這民就是上帝在他們面前所除滅的。
Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.
26 故此,以色列的上帝激動亞述王普勒和亞述王提革拉‧毗列色的心,他們就把呂便人、迦得人、瑪拿西半支派的人擄到哈臘、哈博、哈拉與歌散河邊,直到今日還在那裏。
Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.

< 歷代志上 5 >