< 歷代志上 16 >

1 眾人將上帝的約櫃請進去,安放在大衛所搭的帳幕裏,就在上帝面前獻燔祭和平安祭。
Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
2 大衛獻完了燔祭和平安祭,就奉耶和華的名給民祝福,
Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3 並且分給以色列人,無論男女,每人一個餅,一塊肉,一個葡萄餅。
Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
4 大衛派幾個利未人在耶和華的約櫃前事奉,頌揚,稱謝,讚美耶和華-以色列的上帝:
Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:
5 為首的是亞薩,其次是撒迦利雅、雅薛、示米拉末、耶歇、瑪他提雅、以利押、比拿雅、俄別‧以東、耶利,鼓瑟彈琴;惟有亞薩敲鈸,大發響聲;
Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret;
6 祭司比拿雅和雅哈悉常在上帝的約櫃前吹號。
Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca fœderis Domini.
7 那日,大衛初次藉亞薩和他的弟兄以詩歌稱頌耶和華,說:
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius.
8 你們要稱謝耶和華,求告他的名, 在萬民中傳揚他的作為!
Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius.
9 要向他唱詩、歌頌, 談論他一切奇妙的作為。
Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius.
10 要以他的聖名誇耀; 尋求耶和華的人,心中應當歡喜。
Laudate nomen sanctum eius: lætetur cor quærentium Dominum.
11 要尋求耶和華與他的能力, 時常尋求他的面。
Quærite Dominum, et virtutem eius: quærite faciem eius semper.
12 他僕人以色列的後裔, 他所揀選雅各的子孫哪, 你們要記念他奇妙的作為和他的奇事, 並他口中的判語。
Recordamini mirabilium eius quæ fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius.
Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius.
14 他是耶和華-我們的上帝, 全地都有他的判斷。
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
15 你們要記念他的約,直到永遠; 他所吩咐的話,直到千代,
Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem præcepit in mille generationes.
16 就是與亞伯拉罕所立的約, 向以撒所起的誓。
Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac.
17 他又將這約向雅各定為律例, 向以色列定為永遠的約,
Et constituit illud Iacob in præceptum: et Israel in pactum sempiternum,
18 說:我必將迦南地賜給你, 作你產業的分。
dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
19 當時你們人丁有限,數目稀少, 並且在那地為寄居的;
Cum essent pauci numero, parvi et coloni eius.
20 他們從這邦游到那邦, 從這國行到那國。
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
21 耶和華不容甚麼人欺負他們, 為他們的緣故責備君王,
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
22 說:不可難為我受膏的人, 也不可惡待我的先知!
Nolite tangere Christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
23 全地都要向耶和華歌唱! 天天傳揚他的救恩,
Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius.
24 在列邦中述說他的榮耀, 在萬民中述說他的奇事。
Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius.
25 因耶和華為大,當受極大的讚美; 他在萬神之上,當受敬畏。
Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
26 外邦的神都屬虛無, 惟獨耶和華創造諸天。
Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cælos fecit.
27 有尊榮和威嚴在他面前, 有能力和喜樂在他聖所。
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius.
28 民中的萬族啊, 你們要將榮耀能力歸給耶和華,都歸給耶和華!
Afferte Domino familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
29 要將耶和華的名所當得的榮耀歸給他, 拿供物來奉到他面前; 當以聖潔的妝飾敬拜耶和華。
Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto.
30 全地要在他面前顫抖, 世界也堅定不得動搖。
Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 願天歡喜,願地快樂; 願人在列邦中說: 耶和華作王了!
Lætentur cæli, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit.
32 願海和其中所充滿的澎湃; 願田和其中所有的都歡樂。
Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33 那時,林中的樹木都要在耶和華面前歡呼, 因為他來要審判全地。
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram.
34 應當稱謝耶和華; 因他本為善,他的慈愛永遠長存!
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia eius.
35 要說:拯救我們的上帝啊,求你救我們, 聚集我們,使我們脫離外邦, 我們好稱讚你的聖名,以讚美你為誇勝。
Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
36 耶和華-以色列的上帝, 從亙古直到永遠,是應當稱頌的! 眾民都說:「阿們!」並且讚美耶和華。
Benedictus Dominus Deus Israel ab æterno usque in æternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
37 大衛派亞薩和他的弟兄在約櫃前常常事奉耶和華,一日盡一日的職分;
Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph, et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcæ iugiter per singulos dies, et vices suas.
38 又派俄別‧以東和他的弟兄六十八人,與耶杜頓的兒子俄別‧以東,並何薩作守門的;
Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores.
39 且派祭司撒督和他弟兄眾祭司在基遍的邱壇、耶和華的帳幕前燔祭壇上,每日早晚,照着耶和華律法書上所吩咐以色列人的,常給耶和華獻燔祭。
Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israeli.
41 與他們一同被派的有希幔、耶杜頓,和其餘被選名字錄在冊上的,稱謝耶和華,因他的慈愛永遠長存。
Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in æternum misericordia eius.
42 希幔、耶杜頓同着他們吹號、敲鈸,大發響聲,並用別的樂器隨着歌頌上帝。耶杜頓的子孫作守門的。
Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 於是眾民各歸各家;大衛也回去為家眷祝福。
Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.

< 歷代志上 16 >