< 民数记 32 >

1 吕便子孙和迦得子孙的牲畜极其众多;他们看见雅谢地和基列地是可牧放牲畜之地,
Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer, et Galaad aptas animalibus alendis terras,
2 就来见摩西和祭司以利亚撒,并会众的首领,说:
venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:
3 “亚大录、底本、雅谢、宁拉、希实本、以利亚利、示班、尼波、比稳,
Ataroth, et Dibon, et Iazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saba, et Nebo, et Beon,
4 就是耶和华在以色列会众前面所攻取之地,是可牧放牲畜之地,你仆人也有牲畜”;
terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus iumenta plurima:
5 又说:“我们若在你眼前蒙恩,求你把这地给我们为业,不要领我们过约旦河。”
precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Iordanem.
6 摩西对迦得子孙和吕便子孙说:“难道你们的弟兄去打仗,你们竟坐在这里吗?
Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
7 你们为何使以色列人灰心丧胆、不过去进入耶和华所赐给他们的那地呢?
Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?
8 我先前从加低斯·巴尼亚打发你们先祖去窥探那地,他们也是这样行。
nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam Terram?
9 他们上以实各谷,去窥探那地回来的时候,使以色列人灰心丧胆,不进入耶和华所赐给他们的地。
Cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
10 当日,耶和华的怒气发作,就起誓说:
Qui iratus iuravit, dicens:
11 ‘凡从埃及上来、二十岁以外的人断不得看见我对亚伯拉罕、以撒、雅各起誓应许之地,因为他们没有专心跟从我。
Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra, Terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Iacob: et noluerunt sequi me,
12 惟有基尼洗族耶孚尼的儿子迦勒和嫩的儿子约书亚可以看见,因为他们专心跟从我。’
praeter Caleb filium Iephone Cenezaeum, et Iosue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.
13 耶和华的怒气向以色列人发作,使他们在旷野飘流四十年,等到在耶和华眼前行恶的那一代人都消灭了。
Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius.
14 谁知,你们起来接续先祖,增添罪人的数目,使耶和华向以色列大发烈怒。
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa, et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel.
15 你们若退后不跟从他,他还要把以色列人撇在旷野,便是你们使这众民灭亡。”
Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
16 两支派的人挨近摩西,说:“我们要在这里为牲畜垒圈,为妇人孩子造城。
At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula iumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:
17 我们自己要带兵器行在以色列人的前头,好把他们领到他们的地方;但我们的妇人孩子,因这地居民的缘故,要住在坚固的城内。
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
18 我们不回家,直等到以色列人各承受自己的产业。
Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israel hereditatem suam:
19 我们不和他们在约旦河那边一带之地同受产业,因为我们的产业是坐落在约旦河东边这里。”
nec quidquam quaeremus trans Iordanem, quia iam habemus nostram possessionem in orientali eius plaga.
20 摩西对他们说:“你们若这样行,在耶和华面前带着兵器出去打仗,
Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
21 所有带兵器的人都要在耶和华面前过约旦河,等他赶出他的仇敌,
et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
22 那地被耶和华制伏了,然后你们可以回来,向耶和华和以色列才为无罪,这地也必在耶和华面前归你们为业。
et subiiciatur ei omnis Terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis coram Domino.
23 倘若你们不这样行,就得罪耶和华,要知道你们的罪必追上你们。
Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
24 如今你们口中所出的,只管去行,为你们的妇人孩子造城,为你们的羊群垒圈。”
Aedificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac iumentis: et quod polliciti estis implete.
25 迦得子孙和吕便子孙对摩西说:“仆人要照我主所吩咐的去行。
Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus, faciemus quod iubet dominus noster.
26 我们的妻子、孩子、羊群,和所有的牲畜都要留在基列的各城。
Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad:
27 但你的仆人,凡带兵器的,都要照我主所说的话,在耶和华面前过去打仗。”
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu domine loqueris.
28 于是,摩西为他们嘱咐祭司以利亚撒和嫩的儿子约书亚,并以色列众支派的族长,说:
Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Iosue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos:
29 “迦得子孙和吕便子孙,凡带兵器在耶和华面前去打仗的,若与你们一同过约旦河,那地被你们制伏了,你们就要把基列地给他们为业。
Si transierint filii Gad, et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit Terra subiecta: date eis Galaad in possessionem.
30 倘若他们不带兵器和你们一同过去,就要在迦南地你们中间得产业。”
Sin autem noluerint transire armati vobiscum in Terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
31 迦得子孙和吕便子孙回答说:“耶和华怎样吩咐仆人,仆人就怎样行。
Responderuntque filii Gad, et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:
32 我们要带兵器,在耶和华面前过去,进入迦南地,只是约旦河这边、我们所得为业之地仍归我们。”
ipsi armati pergemus coram Domino in Terram Chanaan, et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem.
33 摩西将亚摩利王西宏的国和巴珊王噩的国,连那地和周围的城邑,都给了迦得子孙和吕便子孙,并约瑟的儿子玛拿西半个支派。
Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorrhaei, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
34 迦得子孙建造底本、亚他录、亚罗珥、
Igitur extruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer,
35 亚他录·朔反、雅谢、约比哈、
et Roth, et Sophan, et Iazer, et Iegbaa,
36 伯·宁拉、伯·哈兰,都是坚固城。他们又垒羊圈。
et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
37 吕便子孙建造希实本、以利亚利、基列亭、
Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
38 尼波、巴力·免、西比玛(尼波、巴力·免,名字是改了的),又给他们所建造的城另起别名。
et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas extruxerunt.
39 玛拿西的儿子玛吉,他的子孙往基列去,占了那地,赶出那里的亚摩利人。
Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore eius.
40 摩西将基列赐给玛拿西的儿子玛吉,他子孙就住在那里。
Dedit ergo Moyses Terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
41 玛拿西的子孙睚珥去占了基列的村庄,就称这些村庄为哈倭特·睚珥。
Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair, id est, Villas Iair.
42 挪巴去占了基纳和基纳的乡村,就按自己的名称基纳为挪巴。
Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

< 民数记 32 >