< 历代志上 11 >

1 以色列众人聚集到希伯 见大卫,说:“我们原是你的骨肉。
Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
2 从前扫罗作王的时候,率领以色列人出入的是你;耶和华—你的 神也曾应许你说:‘你必牧养我的民以色列,作以色列的君。’”
Heri quoque, et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israel: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum.
3 于是以色列的长老都来到希伯 见大卫王。大卫在希伯 耶和华面前与他们立约,他们就膏大卫作以色列的王,是照耶和华借撒母耳所说的话。
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israel, iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
4 大卫和以色列众人到了耶路撒冷,就是耶布斯;那时耶布斯人住在那里。
Abiit quoque David, et omnis Israel in Ierusalem. Hæc est Iebus, ubi erant Iebusæi habitatores terræ.
5 耶布斯人对大卫说:“你决不能进这地方。”然而大卫攻取锡安的保障,就是大卫的城。
Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est Civitas David,
6 大卫说:“谁先攻打耶布斯人,必作首领元帅。”洗鲁雅的儿子约押先上去,就作了元帅。
dixitque: Omnis qui percusserit Iebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviæ, et factus est princeps.
7 大卫住在保障里,所以那保障叫作大卫城。
Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David.
8 大卫又从米罗起,四围建筑城墙,其余的是约押修理。
Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum: Ioab autem reliqua urbis extruxit.
9 大卫日见强盛,因为万军之耶和华与他同在。
Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
10 以下记录跟随大卫勇士的首领,就是奋勇帮助他得国、照着耶和华吩咐以色列人的话、与以色列人一同立他作王的。
Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel.
11 大卫勇士的数目记在下面:哈革摩尼的儿子雅朔班,他是军长的统领,一时举枪杀了三百人。
Et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
12 其次是亚合人朵多的儿子以利亚撒,他是三个勇士里的一个。
Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahohites, qui erat inter tres potentes.
13 他从前与大卫在巴斯·达闵,非利士人聚集要打仗。那里有一块长满大麦的田,众民就在非利士人面前逃跑;
Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
14 这勇士便站在那田间击杀非利士人,救护了那田。耶和华使以色列人大获全胜。
Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15 三十个勇士中的三个人下到磐石那里,进了亚杜兰洞见大卫;非利士的军队在利乏音谷安营。
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in Valle Raphaim.
16 那时大卫在山寨,非利士人的防营在伯利恒。
Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
17 大卫渴想,说:“甚愿有人将伯利恒城门旁井里的水打来给我喝!”
Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta!
18 这三个勇士就闯过非利士人的营盘,从伯利恒城门旁的井里打水,拿来奉给大卫。他却不肯喝,将水奠在耶和华面前,
Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet: qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
19 说:“我的 神啊,这三个人冒死去打水,这水好像他们的血一般,我断不敢喝!”如此,大卫不肯喝。这是三个勇士所做的事。
dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
20 约押的兄弟亚比筛是这三个勇士的首领;他举枪杀了三百人,就在三个勇士里得了名。
Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
21 他在这三个勇士里是最尊贵的,所以作他们的首领;只是不及前三个勇士。
et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
22 有甲薛勇士耶何耶大的儿子比拿雅行过大能的事:他杀了摩押人亚利伊勒的两个儿子,又在下雪的时候下坑里去杀了一个狮子,
Banaias filius Ioiadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
23 又杀了一个埃及人。埃及人身高五肘,手里拿着枪,枪杆粗如织布的机轴;比拿雅只拿着棍子下去,从埃及人手里夺过枪来,用那枪将他刺死。
Et ipse percussit virum Ægyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu. Et interfecit eum hasta sua.
24 这是耶何耶大的儿子比拿雅所行的事,就在三个勇士里得了名。
Hæc fecit Banaias filius Ioiadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
25 他比那三十个勇士都尊贵,只是不及前三个勇士。大卫立他作护卫长。
inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.
26 军中的勇士有约押的兄弟亚撒黑,伯利恒人朵多的儿子伊勒哈难,
Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Ioab, et Elchanan filius patrui eius de Bethlehem,
27 哈律人沙玛,比伦人希利斯,
Sammoth Arorites, Helles Pharonites,
28 提哥亚人益吉的儿子以拉,亚拿突人亚比以谢,
Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
29 户沙人西比该,亚合人以来,
Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
30 尼陀法人玛哈莱,尼陀法人巴拿的儿子希立,
Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
31 便雅悯族基比亚人利拜的儿子以太,比拉顿人比拿雅,
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharatonites,
32 迦实溪人户莱,亚拉巴人亚比,
Hurai de Torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
33 巴路米人押斯玛弗,沙本人以利雅哈巴,
Filii Assem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
34 基孙人哈深的众子,哈拉人沙基的儿子约拿单,
Ahiam filius Sachar Ararites,
35 哈拉人沙甲的儿子亚希暗,吾珥的儿子以利法勒,
Eliphal filius Ur,
36 米基拉人希弗,比伦人亚希雅,
Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
37 迦密人希斯罗,伊斯拜的儿子拿莱,
Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,
38 拿单的兄弟约珥,哈基利的儿子弥伯哈,
Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai.
39 亚扪人洗勒,比录人拿哈莱(拿哈莱是给洗鲁雅的儿子约押拿兵器的),
Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviæ.
40 以帖人以拉,以帖人迦立,
Ira Iethræus, Gareb Iethræus,
41 赫人乌利亚,亚莱的儿子撒拔,
Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,
42 吕便人示撒的儿子亚第拿(他是吕便支派中的一个族长,率领三十人),
Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta:
43 玛迦的儿子哈难,弥特尼人约沙法,
Hanan filius Maacha, et Iosaphat Mathanites,
44 亚施他拉人乌西亚,亚罗珥人何坦的儿子沙玛、耶利,
Ozia Astarothites, Samma, et Iehiel filii Hotham Arorites,
45 提洗人申利的儿子耶叠和他的兄弟约哈,
Iedihel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,
46 玛哈未人以利业,伊利拿安的儿子耶利拜、约沙未雅,摩押人伊特玛、
Eliel Mahumites, et Ieribai, et Iosaia filii Elnaem, et Iethma Moabites,
47 以利业、俄备得,并米琐八人雅西业。
Eliel, et Obed, et Iasiel de Masobia.

< 历代志上 11 >