< 民數記 31 >

1 上主訓示梅瑟說:「
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 你應在米德楊人身上為以色列子民報仇,以後你就要歸到你親族那裡去。」
Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
3 梅瑟於是吩咐人民說:「你們要選拔壯丁,武裝起來,準備作戰,進攻米德楊,在他們身上為上主雪仇。
Statimque Moyses, Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
4 以色列每支派應派遣一千人出征作戰。」
Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum.
5 這樣,每支派出一千人,以色列的部隊共有一萬二千武裝出征的人。
Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:
6 梅瑟就派遣他們──每支派一千人,出征作戰,並派遣大司祭厄肋阿匝爾的兒子丕乃哈斯與他們同去,手內帶著聖器和發號令的喇叭,
quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
7 他們遂照上主對梅瑟所吩咐的,攻擊了米德楊,殺了所有的男子。
Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
8 除這些被殺的以外,還殺了米德楊五個王子:厄威、勒耿、族爾、胡爾和勒巴;也用刀殺了貝敖爾的兒子巴郎。
et reges eorum Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
9 以色列子民俘虜了米德楊人的婦女和幼童,掠奪了他們所有的牲畜、羊群和財產;
Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt:
10 火燒了他們所住的一切城邑和營寨。
tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
11 以後把一切所搶所奪之物,人和牲畜都帶走,
Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis,
12 把俘虜和所搶所奪之物,帶到梅瑟和大司祭厄肋阿匝爾以及以色列子民全會眾那裡,即帶到耶里哥的對面,約但河邊,摩阿布曠野中的營盤那裡。
et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel. Reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.
13 梅瑟和大司祭厄勒阿匝爾以及會眾各首領,都到營外歡迎他們。
Egressi sunt autem Moyses, et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ in occursum eorum extra castra.
14 梅瑟對作戰回來的軍官、千夫長和百夫長大發忿怒,
Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
15 向他們說:「你們為什麼還讓這一些婦女活著﹖
ait: Cur feminas reservastis?
16 看正是她們聽了巴郎的話誘惑了以色列子民,在培敖爾事件上違背了上主,致使災禍降在上主的會眾身上。
Nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?
17 今應將所有的男童殺死,將所有認識過男人,與男人同過房的女人,都一律殺掉。
Ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, iugulate:
18 至於那些沒有與男人來往同過房的女童,可為你們保留。
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis:
19 你們應七天住在營外;你們和你們的俘虜,凡殺過人,或接觸過屍首的,應在第三天和第七天上取潔;
et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
20 對所有的衣服、皮具、毛織品和木器,都應行取潔禮。」
Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno expiabitur.
21 大司祭厄肋阿匝爾對作戰回來的軍隊說:「這是上主吩咐梅瑟的法令:
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:
22 金銀、銅、鐵、錫、鉛,
Aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
23 凡能耐火之物,應經過火,再以取潔水取潔,才算潔淨;凡不能耐火之物,應經過水洗。
et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur. Quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur:
24 第七天應洗你們的衣服,你們才算潔淨,然後方可回營。」
et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
25 上主又訓示梅瑟說:「
Dixit quoque Dominus ad Moysen:
26 你和厄肋阿匝爾司祭以及會眾的家長,應統計一下掠奪的勝利品,無論是人或牲畜,
Tollite summam eorum, quæ capta sunt ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi:
27 然後把勝利品平分,一半給出征作戰的兵士,一半給其餘全體會眾。
dividesque ex æquo prædam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
28 由出征作戰的兵士所得的一分中,抽出五百分之一,不論是人、牛、驢或羊,奉獻給上主;
Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
29 把所取出的交給厄肋阿匝爾司祭,作為屬於上主的獻儀。
et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.
30 由以色列子民分得的一半中,應抽出五十分之一,不論是人、牛、驢、羊,或是其他牲畜,交給那些在上主會幕內服務的肋未人。」
Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
31 梅瑟和厄肋阿匝爾司祭就照上主吩咐梅瑟的做了。
Feceruntque Moyses, et Eleazar, sicut præceperat Dominus.
32 作戰部隊所掠奪的物品,尚存的戰利品,計有羊六十七萬五千隻,
Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
33 牛七萬二千頭,
boum septuaginta duo millia,
34 驢六萬一千匹;
asinorum sexaginta millia et mille:
35 人口,尚未與男人來往同過房的女人,計有三萬二千。
animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.
36 出征作戰所得的一半,計羊三十三萬七千五百隻;
Dataque est media pars his, qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ:
37 由這些羊中,給上主作獻儀的,為六百七十五隻;
e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque.
38 牛三萬六千頭,給上主作獻儀的,為七十二頭;
Et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo:
39 驢三萬五百匹,給上主作獻儀的,為六十一匹;
de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:
40 人口一萬六千,給上主作獻儀的,為三十二人。
de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.
41 梅瑟就照上主對他所吩咐的,將取出作為上主獻儀的一份,交給了厄肋阿匝爾司祭。
Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
42 至於梅瑟分配給以色列子民的那一半,即與作戰的兵士平分出來的,
ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his, qui in prælio fuerant.
43 那屬於會眾的一半,計有羊三十三萬七千五百隻,
De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
44 牛三萬六千頭,
et de bobus triginta sex millibus,
45 驢三萬五百匹,
et de asinis triginta millibus quingentis,
46 人口一萬六千。
et de hominibus sedecim millibus,
47 梅瑟照上主對他所吩咐的,由屬於以色列子民的這一半,抽出五十分之一的人和牲畜,交給了那些在上主會幕內服務的肋未人。
tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.
48 出征作戰的軍官,千夫長和百夫長,來到梅瑟前,
Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque dixerunt:
49 對他說:「你的僕人們調查了所屬的作戰士兵,一個也沒有少。
Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit.
50 為此我們每人將所獲得的金器,如臂鐲、腕鐲、戒指、耳環和項鏈,獻於上主作獻儀,好在上主面前為我們贖罪。」
Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
51 梅瑟和厄肋阿匝爾司祭由他們手中接受了這一切金製物品。
Susceperuntque Moyses, et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
52 千夫長和百夫長獻給上主作獻儀的金子,共計一萬六千七百五十「協刻耳。」
pondo sedecim millia, septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus.
53 兵丁所掠奪的東西,各歸己有。
Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.
54 梅瑟和厄肋阿匝爾司祭遂將由千夫長和百夫長所收下的金子,帶入會幕內,好使上主記念以色列子民。
Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino.

< 民數記 31 >