< 士師記 10 >

1 阿彼默肋客之後,有依撒加爾人多多的孫子,普阿的兒子托拉起來整救以色列。他住在厄弗辣因山地的沙米爾,
Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim:
2 做以色列民長有二十三年之久,死後葬在紗米爾。雅依爾民長
et iudicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
3 在他以後,有基肋阿得人雅依爾興起,作以色列民長二十二年之久。
Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos,
4 他有三十個兒子,騎著三十四驢駒;他們有三十座城,這些城稱作哈沃特雅依爾,直到今日,都在基肋阿得地。
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine eius sunt appellatæ Havoth Iair, id est, oppida Iair, usque in præsentem diem in Terra Galaad.
5 雅依爾死後埋葬在卡孟。以民犯罪受罰
Mortuusque est Iair, ac sepultus in loco, cui est vocabulum Camon.
6 那時以色列子民又行了上主視為惡的事,事奉巴耳和阿市托勒特眾神,以及阿蘭的神,漆冬的神,摩阿布的神,阿孟子民的神,培肋舍特人的神;他們背棄上主,不事奉他。
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
7 上主向以色列發怒,把他們交在培肋舍特人和阿孟子民手中。
Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
8 從那一年起,他們迫害壓制以色列子民,即所有住在約但河對岸,在阿摩黎人境內基肋阿得地方的以色列子民,一連十八年。
Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Iordanem in Terra Amorrhæi, qui est in Galaad:
9 阿孟子民也過約但河來攻擊猷大、本雅明和厄弗辣因家族;因此以色列人很是困苦。
in tantum, ut filii Ammon, Iordane transmisso, vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim: afflictusque est Israel nimis.
10 以色列子民遂向上主呼籲說:「我們得罪了你,因為我們背棄了我們的天主,事奉了巴耳諸神! 」
Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
11 上主對以色列子民說:「當埃及人、阿摩黎人、阿孟子民、培肋舍特人、
Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim,
12 漆冬人、阿瑪肋人、米德楊人難為你們的時後,你們向我哀號,我豈沒有從他們手中拯救了你們﹖
Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?
13 但是你們背棄了我,事奉了別的神,因此我不再拯救你們,
Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem:
14 去呼籲你們所選擇的神罷! 讓他們在你們遭難時來拯救你們! 」
ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiæ.
15 以色列子民對上主說:「我們犯了罪,你任意對待我們,只求你今日援救我們! 」
Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
16 以色列子民遂從他們中間除去外邦的神,而事奉上主;上主再不能容忍以色列受苦。
Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.
17 那時阿孟子民集合在基肋阿得紮營,以色列子民也集合在米茲帕安營。
Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt.
18 基肋阿得人民的首領彼此說:「誰開始攻打阿孟子民,誰就作全基肋阿得居民的首領。」
Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon cœperit dimicare, erit dux populi Galaad.

< 士師記 10 >