< 耶利米書 46 >

1 上主傳給耶肋米亞先知論及外邦的話。
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Gentes
2 關於埃及:對於埃及王法郎乃苛,於猶大王約史的兒子約雅金第四年,在幼發拉的河附近的加克米士,被巴比倫王拿步高擊敗的軍隊:
ad Ægyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Ioakim filii Iosiæ regis Iuda.
3 你們應準備盾牌鎧甲,衝鋒上陣!
Præparate scutum, et clypeum, et procedite ad bellum.
4 騎士,你們應裝備戰馬,快騎上,戴上盔,磨快槍,披甲出陣!
Iungite equos, et ascendite equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
5 怎麼﹖我看見他們驚惶潰退,他們的勇士遭受襲擊,急速奔逃,不敢回顧,竟然恐怖四起﹖──上主的斷語。
Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.
6 敏捷的不能逃脫,英勇的不能自救,在靠近幼發拉的河的北岸,瓦解覆滅!
Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: Ad Aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
7 那如尼羅,水波起伏如河流,湧上來的是誰﹖
Quis est iste, qui quasi flumen ascendit: et veluti fluviorum, intumescunt gurgites eius?
8 埃及如尼羅,水波起伏如河流,湧上來說:「我湧上來淹沒大地,掃滅城市和城中的居民。
Ægyptus, fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus eius, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores eius.
9 戰馬上前,戰車急馳,戰士出陣,持盾的雇士人和普特人,張弓的路丁人!
Ascendite equos, et exultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia, et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes, et iacientes sagittas.
10 這一天正是我主萬軍的上主,報復自己仇敵的復仇日,刀劍必要吞噬、飽嘗、痛飲他們的鮮血;在靠近幼發拉的河北岸,我主萬軍的上主必要執行一場大屠殺。
Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in Terra Aquilonis iuxta flumen Euphraten.
11 埃及的處女! 你儘管上基肋阿得去拾取香草,只是徒然增添藥材;你已無法治療!
Ascende in Galaad, et tolle resinam virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.
12 萬民聞知了你的羞辱,大地充滿了你的哀哭;噫! 勇士衝向勇士,雙方同時倒仆。
Audierunt Gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.
13 上主論及巴比倫王拿步高前來攻擊埃及地,對耶肋米亞先知說的話:
Verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus Terram Ægypti:
14 你們在埃及宣傳,在米革多耳傳報,在諾夫及塔黑培乃斯傳布說:你起來準備! 刀劍已在你四周撕殺。
Annunciate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis, dicite: Sta, et præpara te: quia devorabit gladius ea, quæ per circuitum tuum sunt.
15 怎麼,阿丕斯逃跑了,你的牛神也站立不住﹖原來上主已將牠推倒。
Quare computruit fortis tuus? non stetit: quoniam Dominus subvertit eum.
16 你的混合部隊已離心潰退,各向自己的同僚說:起來,回到我們的民族,我們的生身地去,遠避吞殺的刀劍!
Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum: et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.
17 人應給埃及王法郎起個綽號,叫「時機過後的叫囂。」
Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti, tumultum adduxit tempus.
18 我永在──那稱謂萬軍上主的君王的斷語──有一位必要前來,勢如群山中的大博爾,又如海濱的加爾默耳。
Vivo ego (inquit rex, Dominus exercituum nomen eius) quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
19 寄居在埃及的女兒! 請你自備流徙的行裝,因為諾夫將要變為荒野,被火焚燒,再沒有人居住。
Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Ægypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.
20 埃及是一頭美麗的小母牛,但是有一隻牛蠅從北方向她撲來。
Vitula elegans atque formosa Ægyptus: stimulator ab Aquilone veniet ei.
21 她的傭兵在她內雖像肥胖的牛犢,也一同轉身逃遁,不能抵抗,因為他們遭殃的日子,受罰的時期,已來到他們身上。
Mercenarii quoque eius, qui versabantur in medio eius, quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
22 她發聲嘶嘶好像蛇行,因為敵人正在率軍前進,好像伐木的樵夫,帶著斧鉞向她衝來:
Vox eius quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei, quasi cædentes ligna.
23 砍伐她的森林──上主的斷語──雖然它稠密得不可侵入,因為他們多於蝗蟲,不可勝數。
Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.
24 埃及女兒,已被交在北方民族手裏,遭受污辱。
Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populi Aquilonis.
25 萬軍的上主,以色列的天主說:「看,我必懲罰諾地的阿孟,法郎和埃及,埃及的神祇和君王,以及信賴法郎的人,
Dixit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos eius, et super reges eius, et super Pharaonem, et super eos, qui confidunt in eo.
26 將他們交在圖謀他們性命的巴比倫王拿步高和他臣僕的手中;但是以後,埃及仍如昔日有人居住──上主的斷語。
Et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum eius: et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
27 至於你,我的僕人雅各伯,你不用害怕;以色列,你不必驚慌;因為,看,我必從遠方救出你來;從充軍之地,救出你的後裔;雅各伯必將歸來,居享安寧,無所恐懼。
Et tu ne timeas serve meus Iacob, et ne paveas Israel: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Iacob, et requiescet, et prosperabitur: et non erit qui exterreat eum.
28 雅各伯,我的僕人! 你不用害怕──上主的斷語──有我與你同在;誠然,對我使你流徙所至的各民族,我要加以毀滅;但是你,我必不毀滅,只依照正義懲罰你,不讓你全然免罰。
Et tu noli timere serve meus Iacob, ait Dominus: quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te: te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

< 耶利米書 46 >