< 以斯帖記 5 >

1 第三天,艾斯德爾身穿王后的華服,站在王宮的內院,面向宮殿;那時君王正坐在宮殿的寶座上,面向宮門。
Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
2 君王一見艾斯德爾王后在庭院內,就對她起了寵幸的心,於是向艾斯德爾伸出手中的金杖,艾斯德爾遂上前來,摸了金杖的頂端。
Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quae accedens, osculata est summitatem virgae eius:
3 君王問她說:「艾斯德爾后,你有什麼事﹖你要求什麼﹖即使要求一半江山,我也必賜給你! 」
Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
4 艾斯德爾答說:「若大王開恩,請大王今日與哈曼同去飲妾為陛下所預備的酒宴。」
At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium, quod paravi.
5 王遂說:「快叫哈曼來,以滿足艾斯德爾的心願! 」於是王和哈曼一同去赴艾斯德爾預備的酒宴。
Statimque Rex, Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
6 酒興之餘,王對艾斯德爾說:「你要求什麼,我必給你;不管你求什麼,那怕是半壁江山,也必照辦。」
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
7 艾斯德爾答說:「這即是我的懇請和要求:
Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae:
8 如果我見寵於大王,如果大王樂意俯允我的懇請,實踐我的要求,就請大王明天與哈曼,再來飲妾所設的酒宴;明天我必依照君王的命答覆陛下。」
Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.
9 那一天,哈曼出去,非常高興,滿心喜樂;但是哈曼一見在御門前的猶太人摩爾德開既不起立,也不退避,就對他滿懷憤恨,
Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde:
10 卻仍忍氣回了家,且打發人叫他的朋友和愛妻則勒士來,
et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam:
11 向他們誇耀自己如何富貴榮華,子女如何眾多,君王如何尊崇他,如何高舉他在眾公卿和朝臣之上。
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
12 他又說:「甚至,艾斯德爾王后,除我以外,沒有請任何人與君王一同赴她設的盛宴;明天又請我再同君王到她那裏去。
Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege, praeter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
13 但每當我一見坐在御門前的猶太人摩爾德開時,這一切於我都乏味了! 」
Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem ante fores regias.
14 他的愛妻則勒士和他的朋友便對他說:「該做一個高五十尺的刑架,天一亮就對君王說:把摩爾德開懸在上面! 這樣你可欣然與君王共同赴筵了。」哈曼看這主意不錯,就叫人做了一個刑架。
Responderuntque ei Zares uxor eius, et ceteri amici: Iube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari crucem.

< 以斯帖記 5 >