< 歷代志下 33 >

1 [默納舍崇拜偶像]默納舍登極時年十二歲,在耶路撒冷作王凡五十五年。
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem.
2 他行了上主視為惡的事,仿傚上主從以色列子民前驅逐的異民所行的可恥之事。
Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel:
3 他重建了他父親希則克雅所拆毀的高丘,又為巴耳建立了祭壇,製造阿舍辣,叩拜奉事天上的萬象。
et conversus instauravit excelsa, quæ demolitus fuerat Ezechias pater eius: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
4 雖然上主曾指著聖殿說過:「我要將我的名永遠立在耶路撒冷,」他仍在上主殿內建立了一些祭壇;
Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Ierusalem erit nomen meum in æternum.
5 且在上主殿的兩庭院內,為天上萬象建立了一些祭壇;
Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.
6 使自己的兒子在本希農山谷中經火,行占卜,邪術,立招魂師和術士;不斷行上主視為惡的事,惹上主發怒。
Transireque fecit filios suos per ignem in Valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos, et incantatores: multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
7 他又在天主殿內立了他所彫製的偶像;雖然論及這殿天主曾對達味和他的兒子撒羅滿說過:「我要在這殿內,和在我由以色列各支派所選出的耶路撒冷城,立我的名,直到永遠。
Sculptile quoque, et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium eius, dicens: In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
8 只要以色列人遵行我藉梅瑟所吩咐他們的一切法律、典章和律例,我不再使他們的腳,離開我賜予你們祖先的土地。」
Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et ceremonias, atque iudicia per manum Moysi.
9 但默納舍誘惑猶大和耶路撒冷的居民行惡,甚至上主由以色列子民前所消滅的那些民族。[默納舍受罰改過]
Igitur Manasses seduxit Iudam, et habitatores Ierusalem ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
10 為此,上主曾警告莫舍納和他的百姓,但是他們不肯聽從。
Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
11 因此,上主使亞述王的將官前來攻打他們,用鉤子勾住默納舍,用鎖鏈鎖住,解送到巴比倫。
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis, atque compedibus duxerunt in Babylonem.
12 默納舍在這患難中,呼求了上主他的天主,在他祖先的天主前,大發謙卑,
Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.
13 哀懇上主,上主便俯允了他的祈求,垂聽了他的哀禱,使他歸回耶路撒冷,恢復了他的王位;默納舍這才知道只有上主是天主。[掃除偶像]
Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem eius, reduxitque eum Ierusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
14 此後,默納舍在達味城外另築了一道城牆,西邊由谷內的基紅起,直到魚門,將敖斐耳圍起,且將城牆加建的很高;在猶大各堅城內派有將帥駐守。
Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad Occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis:
15 又從上主殿內除去了外神和偶像,將他在上主殿的山上和耶路撒冷所建立的祭壇,都一律拆毀,拋在城外,
et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini, et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem.
16 重修了上主的祭壇,在上面獻和平祭和感恩祭,命令猶大人只奉事上主以色列的天主。
Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Iudæ ut serviret Domino Deo Israel.
17 但是民眾仍然在高丘獻祭,不過只巷上主天主獻祭。[默納舍逝世]
Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
18 默納舍其餘的事蹟,以及他巷天主所發的禱詞,並諸先見者奉上主,以色列天主的名對他所說的話,都記載在以色列列王實錄上。
Reliqua autem gestorum Manasse: et obsecratio eius ad Deum suum: verba quoque Videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.
19 他如何祈禱和上主如何應允,他未自卑以前的一切罪惡和不忠,以及他在何處建立高丘,立阿舍辣和彫刻的偶像等事,都記載在諸先見者的言行錄上。
Oratio quoque eius et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam, in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
20 默納舍與他的祖先同眠,葬在他王宮的花園裏;他的兒子阿孟繼位為王。[阿孟登極]
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius eius Amon.
21 阿孟登極時年二十二歲,在耶路撒冷作王二年。
Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem.
22 他行了上主視為惡的事,全如同他父親默納舍;向他父親默納舍所彫刻的一切偶像獻祭膜拜,
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius: et cunctis idolis, quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
23 從沒有像他父親默納舍在上主面前自謙自卑過;阿孟只知罪上加罪。
Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater eius: et multo maiora deliquit.
24 為此,他的臣僕共謀造反,在宮中將他殺死。
Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
25 當地的人民卻將所有反叛阿孟王的人都殺了,立他的兒子約史雅繼位為王。
Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis, qui Amon percusserant, constituit regem Iosiam filium eius pro eo.

< 歷代志下 33 >