< 歷代志上 21 >

1 [統計人口得罪上主]撒殫起來反對以色列,慫恿達味統計以色列:
Consurrexit autem Satan contra Israel: et concitavit David ut numeraret Israel.
2 達味對約阿布及人民的首領說:「你們去統計以色列,由貝爾舍巴直到丹,然後回來告訴我,叫我知道他們的數目。」
Dixitque David ad Ioab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
3 約阿布回答說:「願上主使自己的百姓比現在更增加百倍! 我主大王,他們不都是我主的僕人嗎﹖我主為什麼硬要這樣作﹖為什麼要使以色列陷於罪惡﹖」
Responditque Ioab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?
4 然而君王的命令迫使約阿布;約阿布便去,走遍了全以色列,然後回到耶路撒冷,
Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel; et reversus est Ierusalem:
5 將統計人民的數目呈報給達味;全以色列能持刀的人有一百一十萬,猶大人能持刀的有四十七萬。
Deditque David numerum eorum, quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Iuda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
6 唯有肋未人及本雅明人沒有統計,因為約阿布憎厭君王的命令。
Nam Levi, et Beniamin non numeravit: eo quod Ioab invitus exequeretur regis imperium.
7 這事使天主不悅,打擊了以色列。
Displicuit autem Deo quod iussum erat; et percussit Israel.
8 達味對天主說:「我作這事,實在犯了重罪。現在,求你赦免你僕人的罪,因為我所行的實在昏愚。」
Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
9 上主曉諭達味的先見者加得說:「
Et locutus est Dominus ad Gad Videntem Davidis, dicens:
10 你去告訴達味:上主這樣說:我給你提出三件事,任你選擇一件,我好向你實行。」
Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do; unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
11 加得來到達味前,對他說:「上主這樣說:任你選擇:
Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dominus: Elige quod volueris:
12 或者三年饑荒;或者三個月在你敵人前流亡,為敵人持刀追擊;或者三日在你國內遭受上主的刀,即瘟疫,讓上主的使者蹂躪以色列全境。現在你考慮一下,我應向那派遣我來的回覆什麼!」
aut tribus annis famem: aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere: aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et Angelum Domini interficere in universis finibus Israel: nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me.
13 達味對加得說:「我很難作,但我寧願落在上主手中,因為他富於仁慈,而不願落在人手中。」[降瘟疫之罰]
Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes eius, quam in manus hominum.
14 於是上主使瘟疫降於以色列;在以色列因瘟疫死了七萬人。
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
15 當時,天主派一位天使往耶路撒冷去,要毀滅那城;將要毀損的時候,上主一看,便後悔降災,遂吩咐毀滅的天使說:「夠了,現在收回你的手罷! 」那時,上主的天使正立在耶步斯人敖爾難的禾場上。
Misit quoque Angelum in Ierusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit Angelo, qui percutiebat: Sufficit, iam cesset manus tua. Porro Angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusæi.
16 達味舉目,見上主的使者立在天地中間,手持脫鞘的刀,朝向耶路撒冷。達味與眾長老都身穿麻衣,俯伏在地。
Levansque David oculos suos, vidit Angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu eius, et versum contra Ierusalem: et ceciderunt tam ipse, quam maiores natu vestiti ciliciis, proni in terram.
17 達味對天主說:「不是我下了令統計百姓麼﹖是我犯了罪,是我這個牧者作了惡。但這羊群作了什麼﹖上主,我的天主! 願你的手打擊我和我的父家,但不要將瘟疫降在你百姓身上! [建築祭壇平息主怒]
Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui iussi ut numeraretur populus? Ego, qui peccavi: ego, qui malum feci: iste grex quid commeruit? Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.
18 上主的天使吩咐加得去告訴達味,叫他上去,在耶步斯人敖爾難的禾場上,為上主建立一座祭壇。
Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusæi.
19 達味就照加得奉上主的名所說的話上去了。
Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
20 敖爾難回頭看見君王和他的四個兒子經過;那時敖爾難正在打麥子。
Porro Ornan cum suspexisset et vidisset Angelum, quattuorque filii eius cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.
21 達味走到敖爾難那裏,敖爾難一看見達味,便走出禾場,俯首至地叩拜達味。
Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
22 達味對敖爾難說:「請將這塊禾場地段讓給我,我要在這禾場上為上主建立一座祭壇,請照足價讓給我,為止息民間的災禍。」
Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
23 敖爾爾對達味說:「儘管用吧! 我主大王看著好,就去行吧! 看我將牛給你作全燔祭,打禾具作木柴,麥子作素祭:這一切我都供給你」。
Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: Omnia libens præbebo.
24 達味對敖爾難說:「不成! 我一定要照足價來買;我不能拿你的東西獻於上主,不能用沒有代價的東西,獻作全燔祭」。
Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
25 於是,達味為那塊地付給敖爾難六百「協刻耳」重的金子。
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos.
26 達味在那裏為上主建立了一座祭壇,奉獻了全燔祭與和平祭,呼求了上主,上住由天上垂聽了他,使火降在全燔祭壇上,
Et ædificavit ibi altare Domino: obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.
27 並命天使將刀收入鞘中。[選定建殿地點]
Præcepitque Dominus Angelo: et convertit gladium suum in vaginam.
28 那時,達味見上主在耶步斯人敖爾難的禾場上垂聽了他,就在那裏獻了祭。─
Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusæi, immolavit ibi victimas.
29 梅瑟在曠野所造的會幕和全燔祭壇,那時雖都在基貝紅高處,
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
30 但達味不敢前去求問天主,因為害怕上主使者的刀。
Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium Angeli Domini.

< 歷代志上 21 >