< 马太福音 11 >

1 耶稣吩咐完十二门徒后就离开了,到附近各城教导传道。
Et factum est, cum consummasset Iesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
2 约翰被关在监牢中时,听到基督所做之事,便派他的门徒
Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
3 以他的名义去询问耶稣:“你是我们期盼到来之人吗?还是我们必须继续寻找其他人?”
ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
4 耶稣回答:“你们回去吧,把听见和看见的都告诉约翰,
Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis.
5 盲者可见,瘸者可行,麻风患者治愈,聋者可以听见,亡者复活,贫苦者听到福音。
Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
6 不拒绝我者,必被祝福。”
et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7 他们继续前行,耶稣对众人讲起约翰。他说:“在荒野中时,你会期待什么?被风吹动的芦苇吗?
Illis autem abeuntibus, cœpit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem?
8 你们到底想要看什么?身穿华服之人吗?衣着就像王宫中居住的人一样吗?
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9 那么,你们到那里想要看什么?先知吗?是的,但我要告诉你,他不只是一名先知。
Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10 他便是经文中所写那人:‘我差遣使者到你前面,为你备好你的道路。’
Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
11 告诉你们实话,在人类世界中,任何人都不如施洗者约翰伟大,但在天国中,他却是最微不足道的那一个。
Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, maior est illo.
12 从施洗约翰之时到现在,天国不断遭受猛烈攻击,暴徒企图以武力将其占为己有。
A diebus autem Ioannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
13 因为在约翰到来之前,所有的先知和律法都在讲述上帝之道。
Omnes enim prophetæ, et lex usque ad Ioannem prophetaverunt:
14 如果你们准备好相信,那么约翰就是你们应该期待的以利亚。
et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
15 如果你有耳朵,就要去听。
Qui habet aures audiendi, audiat.
16 我该把这代人比作什么?它就像小孩子坐在市场中,喊着彼此的名字说:
Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus
17 ‘我们给你们吹笛子,你们却不跳舞,我们唱哀歌,你们也不哭泣。’
dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
18 约翰前来,禁食禁水,人们说‘他是鬼附体!’
Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.
19 然后人子来了,禁食禁水,人们却说:‘你看,这人贪食好酒,与税吏和罪人为友。’但通过他的行为,显示出智慧即为正道。”
Venit filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.
20 随后,耶稣开始批判他曾行过大多数上帝神迹的城,因为那里的人不肯悔改。
Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius, quia non egissent pœnitentiam.
21 “哥拉逊啊,你应感到羞愧!伯赛大啊,你应感到羞愧!在你们那里所行上帝神迹,如果出现在推罗和西顿,城中之人早已披麻蒙灰,想要悔改。
Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro, et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere pœnitentiam egissent.
22 但告诉你吧,在审判日那天,推罗和西顿的情况会比你们更好。
Verumtamen dico vobis: Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis.
23 至于迦百农,你们会升入天堂吗?不,你们必会跌入冥府。在你们那里行过的上帝神迹,如果行在索多玛,那座城还会存留到今天。 (Hadēs g86)
Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes. quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. (Hadēs g86)
24 但我告诉你们,在审判日那天,索多那城所受的惩罚可比你们轻。”
Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi.
25 然后耶稣祈祷:“天父啊,天地之主,我赞美你,因你向智慧和聪明之人隐藏了这一切,却向普罗大众显明。
In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
26 天父啊,是的,这样做让你欢喜。
Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
27 天父已将这一切交给我,只有天父理解其子,只有天父之子及其选择进行启示之人,才理解天父。
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
28 所有挣扎负重之人,到我这里来。我必让你们休息。
Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 接受我的轭,向我学习,我内心善良谦卑,从我这里你将获得需要的休息。
Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
30 我的轭很轻柔,我的负重很轻。”
Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.

< 马太福音 11 >