< 犹大书 1 >

1 这封信函来自耶稣基督的仆人、雅各的兄弟犹大,写给那些被蒙招之人,那些被父上帝所爱、由受耶稣基督保护之人。
Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his, qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Iesu conservatis, et vocatis.
2 愿你们感受到上帝更多的怜悯、平安和慈爱。
Misericordia vobis, et pax, et charitas adimpleatur.
3 我的朋友们,我非常期待在信中讲述我们所分享的救赎。但现在我需要通过信函紧急告诉你们,鼓励你们大力捍卫关于上帝的真理,这些真理已经一次性且永远地全部赐给上帝的圣徒。
Charissimi, omnem solicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei.
4 因为有些人悄悄混入你们中间。很久以前就有人写到他们,对他们进行谴责,因为他们是邪恶之人,歪曲上帝的恩典,将其变成不道德的放纵行为,同时否认我们的主和主耶稣基督。
Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc iudicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.
5 尽管你们已经知道了,但我还是要提醒你们,主虽然把他的百姓从埃及的土地上救了出来,但后来他还是毁灭了那些不信之人。
Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Iesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit:
6 即使是那些不满足于上帝所赐地位、放弃其应有位置的天使,上帝也会将其置于永恒的黑暗锁链中,直到那伟大的审判日。 (aïdios g126)
Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit. (aïdios g126)
7 同样,所多玛、蛾摩拉和附近那些追逐不道德和变态淫乱的城镇,也是将遭受永恒之火惩罚的例子。 (aiōnios g166)
Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. (aiōnios g166)
8 同样,这些梦想家污染了自己的身体藐视权威,毁谤神圣之人。
Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, maiestatem autem blasphemant.
9 即使是天使长米迦勒,当他为了摩西的尸体与魔鬼争论时,也不敢用毁谤的语言定他的罪,只说:“愿主责备你!”
Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus.
10 但这些人嘲笑他们不理解的东西;而他们理解的东西却像不思考的动物一样本能地追随--这就是摧毁他们的原因。。
Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
11 他们现在面对可怕的灾祸,因为他们走上了该隐的道路,就像巴兰和他的妄想,他们出于利益的动机而放弃了自己。就像可拉和他的叛乱,他们毁灭了自己。
Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt:
12 这些人破坏其他人的饭菜,因为他们是自私的牧羊人,没有丝毫羞耻心,只顾自己。它们是被风吹走的云,不会带来雨水。它们是光秃秃的树,不会结果——两次死亡,连根拔起。
Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ,
13 它们是汹涌的海浪,溅起耻辱的泡沫。他们是虚假的星辰,注定永远陷入黑暗。 (aiōn g165)
fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. (aiōn g165)
14 亚当第七世孙以诺也曾对这些人做出预言:“看!主正在与他千万圣者降临,
Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis
15 审判众人,揭露世人所做的一切恶事,以及敌对的罪人对其说的所有可怕之语。”
facere iudicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.
16 这样的人总是在发牢骚,总是在抱怨。他们追随自己的邪恶欲望,自吹自擂,通过奉承他人获得他们想要的东西。
Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa.
17 但你们呢,亲爱朋友们,请记住我们主耶稣基督的使徒从前所说的话。
Vos autem charissimi memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab Apostolis Domini nostri Iesu Christi,
18 他们曾向你们解释:在末世,必有喜欢嘲弄之人,追随自己的邪恶欲望。
qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
19 这些人会分裂,他们是没有灵的世俗之人。
Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
20 但我的朋友们,你们要通过对上帝的信任来成就自己。以圣灵的名义进行祈祷,
Vos autem charissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu sancto orantes,
21 在上帝的爱中保护自己,等候带来永生之主耶稣基督的怜悯。 (aiōnios g166)
vosmetipsos in dilectione Dei servate, expectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam æternam. (aiōnios g166)
22 向心里疑惑之人予以怜悯;
Et hos quidem arguite iudicatos:
23 在你力所能及的情况下,把他们从火中抢救出来。显示你的怜悯,但要非常小心,甚至要憎恨那些被罪恶人性污染的“衣服。”
illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam.
24 现在,通过我们的主耶稣基督,愿那可以保护你们不会坠落的主,那能以无可挑剔的方式带来极大喜乐、将你们带到其荣耀之地的主,
Ei autem, qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exultatione in adventu Domini nostri Iesu Christi.
25 那唯一的上帝、我们的救世主, 愿他在过去、现在和未来,拥有所有荣耀、威严、能力和权威。 阿门。 (aiōn g165)
Soli Deo Salvatori nostro, per Iesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen. (aiōn g165)

< 犹大书 1 >