< ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ ᎹᏚ ᎤᏬᏪᎳᏅᎯ 17 >

1 ᏑᏓᎵᏃ ᏫᏄᏒᎸ ᏥᏌ ᏚᏘᏅᏒᎩ ᏈᏓ, ᎠᎴ ᏥᎻ ᎠᎴ ᏣᏂ ᏥᎻ ᏗᎾᏓᏅᏟ, ᎠᎴ ᏚᎿᎭᎷᏔᏅᎩ ᎢᏅ ᎢᎦᏘ ᎣᏓᎸ ᎤᏅᏒ ᎨᏒᎢ,
Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
2 ᎠᎴ ᎤᏓᏁᏟᏴᏎ ᏓᏂᎧᏅᎢ, ᎠᎴ ᎤᎧᏛ ᏗᎬᏩᎸᏌᏓ ᏄᎵᏍᏔᏁᎢ ᏅᏙ ᎢᏗᎬᏤᎵᏛ, ᎠᎴ ᎤᏄᏩᎥ ᎢᎦ-ᎦᏛ ᏥᏄᏁᎩᏴ ᏄᏁᎩᏰᎢ.
et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
3 ᎠᎴ ᎬᏂᏳᏉ ᎾᎿᎭᎬᏂᎨᏒ ᏂᎬᏩᎾᏛᏁᎴ ᎼᏏ ᎠᎴ ᎢᎳᏯ ᎬᏩᎵᏃᎮᏗᏍᎨᎢ.
Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes.
4 ᏈᏓᏃ ᎤᏁᏨ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴ ᏥᏌ; ᏣᎬᏫᏳᎯ, ᎣᏏᏳ ᎠᏂ ᏥᏕᏙᎭ, ᎢᏳᏃ ᎣᏏᏳ ᏱᏣᏰᎸᏅ, ᎠᏂ ᏦᎢ ᏱᏙᏥᎵᏦᏛᎦ, ᏌᏉ ᏂᎯ ᏣᏤᎵᎦ, ᏐᎢᏃ ᎼᏏ ᎤᏤᎵᎦ, ᏐᎢᏃ ᎢᎳᏯ ᎤᏤᎵᎦ.
Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
5 ᎠᏏᏉᏃ ᎦᏬᏂᏍᎨᎢ, ᎬᏂᏳᏉ ᎤᏍᎪᏍᏛ ᎤᎶᎩᎳ ᎤᎾᏓᏩᏗᏍᏔᏁᎢ, ᎠᎴ ᎬᏂᏳᏉ ᎾᎿᎭᎤᎶᎩᎸ ᏧᏁᏤᎢ, ᎯᎠ ᏅᏧᏪᏎᎢ; ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᎠᏇᏥ ᏥᎨᏳᎢ, ᎾᏍᎩ ᎣᏏᏳ ᏥᏰᎸᎢ, ᎾᏍᎩ ᎡᏣᏛᏓᏍᏓᏁᎮᏍᏗ.
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
6 ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯᏃ ᎤᎾᏛᎦᏅ ᏚᏂᏅᏤ ᏚᏂᏯᏍᏚᏎᎢ, ᎤᏣᏘ ᎤᏂᏍᎦᎴᎢ.
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
7 ᏥᏌᏃ ᎤᎷᏤ ᏚᏒᏂᎴᎢ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ; ᏗᏣᎴᎲᎦ, ᎠᎴ ᏞᏍᏗ ᏱᏥᏍᎦᎢᎮᏍᏗ.
Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
8 ᏚᎾᎧᎾᏅᏃ ᎥᏝ ᎩᎶ ᏳᏂᎪᎮ ᏥᏌ ᎤᏩᏒ.
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum.
9 ᏧᏂᎦᏐᎠᏏᏗᏒᏃ ᎣᏓᎸᎢ ᏥᏌ ᏚᏅᏍᏓᏕᎴᎢ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ; ᏞᏍᏗ ᎩᎶ ᎡᏥᏃᏁᎸᎭ ᎾᏍᎩ ᏥᏥᎪᏩᏛ ᎬᏂ ᏴᏫ ᎤᏪᏥ ᎤᏲᎱᏒ ᏚᎴᏁᏍᏗ.
Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10 ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯᏃ ᎬᏩᏛᏛᏁᎢ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏎᎢ; ᎦᏙᏃ ᏗᏃᏪᎵᏍᎩ, ᎢᎳᏯ ᎢᎬᏱ ᏓᎦᎷᏥ, ᏣᎾᏗᏍᎪᎢ?
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire?
11 ᏥᏌᏃ ᎤᏁᏨ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ; ᎤᏙᎯᏳᎯ ᎢᎳᏯ ᎢᎬᏱ ᎤᎷᎯᏍᏗ ᎠᎴ ᎤᏬᏢᎯᏐᏗ ᏂᎦᎥ ᎪᎱᏍᏗ.
At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
12 ᎠᏎᏃ ᎯᎠ ᏂᏨᏪᏎᎭ; ᎢᎳᏯ ᎦᏳᎳ ᎤᎷᏨ, ᎠᎴ ᎥᏝ ᏱᎬᏬᎵᏦᎢ, ᎠᏎᏃ ᏂᎦᎥ ᎤᎾᏚᎵᏍᎬᎢ ᏂᎬᏩᏁᎸ. ᎾᏍᏉᏍᎩᏂ ᏴᏫ ᎤᏪᏥ ᎾᏍᎩᏯ ᏅᏓᎬᏩᏁᎵ.
Dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
13 ᎿᎭᏉᏃ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᎤᏃᎵᏤ ᏣᏂ ᏗᏓᏬᏍᎩ ᎧᏁᎢᏍᏗᏍᎬᎢ.
Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
14 ᎿᎭᏉᏃ ᎤᏂᏣᏘ ᎠᏁᏙᎲ ᎤᏂᎷᏨ, ᎤᎷᏤᎸᎩ ᎠᏍᎦᏯ ᏚᎵᏂᏆᏅᏁᎸᎩ ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ;
Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens:
15 ᏣᎬᏫᏳᎯ, ᎯᏯᏙᎵᎩ ᎠᏧᏣ ᎠᏇᏥ, ᎬᎵᏰᏃ ᎬᏩᎯᎭ, ᎠᎴ ᎤᏣᏘ ᎠᎩᎵᏲᎦ, ᏯᏃᎩᏳᏰᏃ ᎠᏥᎸᏱ ᎬᏛᎪᎢ ᎠᎴ ᎠᎹᏱ ᎠᎬᎪᎢ.
Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
16 ᎦᏥᏯᏘᏃᎮᎸᎩᏃ ᎨᏣᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎠᏎᏃ ᎤᏂᏄᎸᏅᎩ ᎤᏂᏅᏬᏗᏱ.
Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
17 ᏥᏌᏃ ᎤᏁᏨ ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᏂᏦᎯᏳᏒᎾ ᎠᎴ ᎢᏣᎦᏔᎲᏛ ᎪᎯ ᏥᏤᎭ, ᎢᎳᎪ ᏂᎪᎯᎴᏍᏗ ᎢᏨᏰᎳᏗᏙᎮᏍᏗ? ᎢᎳᎪ ᏂᎪᎯᎴᏍᏗ ᎤᎾᏁᎳᎩ ᎢᏨᏰᎵᏎᎮᏍᏗ? ᏍᎩᏯᏘᏃᎯᏏ.
Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
18 ᏥᏌᏃ ᎠᏍᎩᎾ ᎤᏍᎦᏨᎩ; ᎠᏍᎩᎾᏃ ᎤᏄᎪᏨᎩ ᎠᏧᏣ, ᎠᎴ ᎾᎯᏳᏉ ᎤᏗᏩᏒᎩ.
Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
19 ᎿᎭᏉᏃ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᏥᏌ ᎬᏩᎷᏤᎸᎩ ᎤᏅᏒ ᎨᏒᎢ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏒᎩ; ᎦᏙᏃ ᏦᎩᏄᎸᏅᎩ ᎣᏥᏄᎪᏫᏍᏗᏱ?
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum?
20 ᏥᏌᏃ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᎭ ᏂᏦᎯᏳᏒᎾ ᎨᏒᎢ. ᎤᏙᎯᏳᎯᏯᏰᏃ ᎯᎠ ᏂᏨᏪᏎᎭ; ᎢᏳᏃ ᏱᏦᎯᏳᎭ ᎾᏍᏉ ᎠᏥᎸᏉ ᎤᎦᏔ ᎢᎩᏛ, ᎯᎠ ᏱᏂᏥᏪᏏ ᎯᎠ ᏦᏓᎸ, ᎭᏓᏅᎾ ᎢᏢ ᏫᎶᎯ, ᎠᎭ ᎤᏓᏅᏍᏗ; ᎥᏝ ᎠᎴ ᎪᎱᏍᏗ ᏱᎨᏥᏄᎸᎲᏍᎦ.
Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
21 ᎯᎠᏍᎩᏂᏃᏅ ᎢᏳᏍᏗ ᎥᏝ ᎤᏄᎪᎢᏍᏗ ᏱᎩ, ᎬᏂ ᏴᏓᏙᎵᏍᏗᎭ ᎠᎴ ᎠᎹᏟ ᏯᎬᏍᎦ.
Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium.
22 ᎠᏏᏃ ᎨᎵᎵ ᎠᏁᏙᎲᎢ ᏥᏌ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᏴᏫ ᎤᏪᏥ ᏴᏫ ᏙᏓᎨᏥᏲᎯᏎᎵ,
Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
23 ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᏓᎬᏩᎵ, ᎠᎴ ᏦᎢᏁ ᎢᎦ ᏙᏛᎠᎴᏂ. ᎤᏣᏔᏅᎯᏃ ᎤᏲ ᎤᏂᏰᎸᏅᎩ.
et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
24 ᎨᏆᏂᏃ ᎤᏂᎷᏨ ᎠᏰᎵ ᎠᏕᎸ ᎠᏂᎩᏏᏙᎯ ᎬᏩᎷᏤᎴ ᏈᏓ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏎᎢ; ᏝᏍᎪ ᏗᏤᏲᎲᏍᎩ ᎠᏰᎵ ᏯᎫᏱᏍᎪᎢ?
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
25 ᎥᎥ, ᎤᏛᏁᎢ. ᎠᏓᏁᎸᏃ ᎤᎷᏨ ᏥᏌ ᎤᏲᏍᏙᏓᏁᎸᎩ, ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᎦᏙ ᎮᎵᎭ, ᏌᏩᏂ; ᎦᎪ ᎠᏰᎵ ᎬᏩᎾᎫᏴᎡᎰ ᎤᏂᎬᏫᏳᎯ ᎡᎶᎯ ᎠᏁᎯ; ᏧᏁᏥᏍᎪ, ᏅᏩᎾᏓᎴᎨ?
Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
26 ᏅᏩᎾᏓᎴᎢ, ᎤᏓᏙᏎᎸᎩ ᏈᏓ. ᏥᏌᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᏧᏁᏥᏍᎩᏂᎨᏃ ᎤᎾᏁᎳᎩᏉ.
Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
27 ᎠᏎᏃ ᏗᏂᎿᎭᎸᏙᏍᏗᏱ ᏂᎨᏒᎾ, ᎥᏓᎵ ᎮᎾ, ᎠᏑᏗᏃ ᏫᏣᏓᎡᏒᎭ, ᎢᎬᏱᏱᏃ ᎯᏴᎩᏛ ᎠᏣᏗ ᎯᏁᏒᎭ, ᎠᎴ ᎯᏍᏚᎢᏒ ᎠᎰᎵ ᎠᏰᎵ-ᎠᏕᎸ ᏘᏩᏛᎯ; ᎾᏍᎩ ᎯᎩᏒᎭ ᎠᎴ ᏕᎯᏁᎸᎭ ᎠᏴ ᎩᎾᎫᏴᏗ.
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te.

< ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ ᎹᏚ ᎤᏬᏪᎳᏅᎯ 17 >